Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 9     

Jérémie 9
Vulgate


1 quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt coetus praevaricatorum Jérémie 13.17 Esaïe 22.4 Lamentations 2.11 Jérémie 8.21-8.22 Jérémie 6.26
2 et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus Jérémie 5.7-5.8 Jérémie 23.10 Osée 4.2 Osée 7.4 Jérémie 12.6
3 unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet Jérémie 4.22 Jérémie 9.8 Juges 2.10 Romains 3.13 1 Samuel 2.12
4 et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt Jérémie 6.28 Michée 7.5-7.6 Psaumes 12.2-12.3 Proverbes 26.24-26.25 Lévitique 19.16
5 habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus Michée 6.12 Job 15.5 Michée 6.3 Psaumes 140.3 Esaïe 57.10
6 propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei Jérémie 13.10 Proverbes 1.29 Proverbes 1.24 Job 21.14-21.15 Jean 3.19-3.20
7 sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias Esaïe 1.25 Malachie 3.3 Jérémie 6.27 Esaïe 48.10 Zacharie 13.9
8 numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea Psaumes 28.3 Jérémie 9.3 Psaumes 64.3-64.4 Psaumes 120.3 Psaumes 57.4
9 super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt Jérémie 5.9 Jérémie 5.29 Esaïe 1.24
10 et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum et civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit habitator Jérémie 12.4 Osée 4.3 Jérémie 12.10 Ezéchiel 29.11 Jérémie 7.29
11 quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat Esaïe 25.2 Jérémie 51.37 Esaïe 34.13 Esaïe 13.22 Jérémie 10.22
12 et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea Osée 14.9 Psaumes 107.43 Psaumes 107.34 Apocalypse 1.3 Ezéchiel 22.25-22.31
13 et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos didicerunt a patribus suis 2 Chroniques 7.19 Jérémie 22.9 Proverbes 28.4 Psaumes 89.30-89.32 Psaumes 119.53
14 idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis Jérémie 7.24 Jérémie 3.17 Galates 1.14 1 Pierre 1.18 Romains 1.21-1.24
15 et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur Jérémie 8.14 Lamentations 3.15 Psaumes 80.5 Jérémie 23.15 Apocalypse 8.11
16 haec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quae sapientes sunt mittite et properent Lévitique 26.33 Ezéchiel 5.2 Ezéchiel 5.12 Deutéronome 28.64 Jérémie 44.27
17 festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri lacrimas et palpebrae nostrae defluant aquis Ecclésiaste 12.5 2 Chroniques 35.25 Marc 5.38 Job 3.8 Matthieu 9.23
18 quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam deiecta sunt tabernacula nostra Jérémie 14.17 Jérémie 9.1 Esaïe 22.4 Jérémie 9.10 Jérémie 6.26
19 audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum Jérémie 4.13 Ezéchiel 7.16-7.18 Deutéronome 28.29 Jérémie 4.30-4.31 Lévitique 18.25
20 quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris iuvenes de plateis Esaïe 32.9-32.13 Job 22.22 Luc 23.27-23.30 Jérémie 9.17-9.18 Esaïe 3.16
21 loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligat Jérémie 15.7 2 Chroniques 36.17 Jérémie 6.11 Amos 6.10-6.11 Ezéchiel 9.5-9.6
22 haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis Jérémie 8.2 Jérémie 16.4 Esaïe 5.25 Jérémie 25.33 Psaumes 83.10
23 sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra haec enim placent mihi ait Dominus Ecclésiaste 9.11 Job 31.24-31.25 1 Corinthiens 1.27-1.29 1 Corinthiens 3.18-3.20 Romains 1.22
24 ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium Michée 7.18 2 Corinthiens 10.17 1 Corinthiens 1.31 Galates 6.14 Psaumes 44.8
25 super AEgyptum et super Juda et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui attonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde Romains 2.8-2.9 Ezéchiel 28.10 Romains 2.25-2.26 Amos 3.2 Galates 5.2-5.6

Cette Bible est dans le domaine public.