Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 17.20     

Matthieu 17.20
Vulgate


1 et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsumMatthieu 26.37 Luc 9.28-9.36 Marc 5.37 2 Pierre 1.18 Luc 8.51
2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nixPsaumes 104.2 Apocalypse 10.1 Matthieu 28.3 Apocalypse 20.11 Apocalypse 19.12-19.13
3 et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentesLuc 16.16 2 Rois 2.11-2.14 Jean 1.17 Luc 24.27 Deutéronome 18.18
4 respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unumLuc 9.33 Apocalypse 21.23 Marc 9.5-9.6 Psaumes 16.11 Apocalypse 22.3-22.5
5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum auditeMatthieu 3.17 Deutéronome 18.15 Esaïe 42.1 Actes 3.22-3.23 Luc 3.22
6 et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde2 Pierre 1.18 Daniel 8.17 Actes 22.7 1 Chroniques 21.16 Lévitique 9.24
7 et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timereDaniel 10.18 Daniel 10.10 Matthieu 14.27 Daniel 8.18 Daniel 9.21
8 levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum IesumActes 12.10-12.11 Marc 9.8 Luc 9.36
9 et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgatMarc 8.30 Matthieu 16.20-16.21 Luc 18.33-18.34 Matthieu 8.4 Luc 24.46-24.47
10 et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venireMatthieu 11.14 Jean 1.25 Malachie 4.5-4.6 Jean 1.21 Marc 9.11
11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omniaLuc 1.16-1.17 Actes 3.21 Malachie 4.6 Luc 3.3-3.14
12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eisMatthieu 16.21 Esaïe 53.3-53.12 Actes 3.14-3.15 Actes 13.24-13.28 Actes 4.10
13 tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eisMatthieu 11.14
14 et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicensLuc 9.37-9.43 Marc 9.14-9.29 Marc 10.17 Marc 1.40 Actes 10.25-10.26
15 Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquamMatthieu 4.24 Marc 5.4-5.5 Marc 5.22-5.23 Jean 4.46-4.47 Job 1.10-1.19
16 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum2 Rois 4.29-4.31 Matthieu 17.19-17.20 Luc 9.40 Actes 3.16 Actes 19.15-19.16
17 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad meLuc 9.41 Exode 10.3 Marc 16.14 Matthieu 8.26 Hébreux 3.16-3.19
18 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa horaMatthieu 9.22 Matthieu 15.28 Luc 4.35-4.36 Marc 1.34 Luc 8.29
19 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illumMarc 4.10 Marc 9.28
20 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobisMarc 11.23 Luc 17.6 Matthieu 21.21 Luc 1.37 Luc 18.27
21 hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium 22 conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominumMatthieu 16.21 Matthieu 20.17-20.18 Marc 9.30-9.32 Matthieu 16.28 Luc 24.26
23 et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementerMatthieu 16.21 Zacharie 13.7 Daniel 9.26 Actes 2.23-2.31 1 Corinthiens 15.3-15.4
24 et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragmaExode 30.13 Exode 38.26 Marc 9.33
25 ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienisMatthieu 22.19 Matthieu 22.21 Matthieu 22.17 Romains 13.6-13.7 Matthieu 3.15
26 et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii 27 ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te2 Corinthiens 6.3 1 Thessaloniciens 5.22 2 Corinthiens 8.9 Romains 14.21 1 Corinthiens 8.9

Cette Bible est dans le domaine public.