Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 2.7     

Jean 2.7
Vulgate


1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibiJean 21.2 Jean 4.46 Proverbes 19.14 Jean 1.43 Jean 1.35
2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias1 Corinthiens 7.39 Matthieu 12.19 Matthieu 10.40-10.42 Jean 1.40-1.49 Matthieu 25.45
3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habentPhilippiens 4.6 Jean 11.3 Matthieu 26.28 Ecclésiaste 10.19 Psaumes 104.15
4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora meaJean 8.20 Jean 7.6 Jean 7.30 Jean 13.1 Ecclésiaste 3.1
5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis faciteLuc 5.5-5.6 Jean 15.14 Genèse 6.22 Actes 9.6 Hébreux 11.8
6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternasJean 3.25 Hébreux 9.10 Hébreux 10.22 Hébreux 6.2 Marc 7.2-7.5
7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summumJean 2.3 Marc 11.2-11.6 Josué 6.3-6.5 Actes 8.26-8.40 2 Rois 5.10-5.14
8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tuleruntEcclésiaste 9.6 Jean 2.9 Romains 13.7 Proverbes 3.5-3.6
9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinusJean 4.46 Jean 7.17 Psaumes 119.100
10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhucApocalypse 7.16-7.17 Luc 16.25 Proverbes 9.1-9.6 Proverbes 9.16-9.18 Psaumes 104.15
11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eiusJean 20.30-20.31 Jean 1.14 Jean 3.2 Exode 4.9 Malachie 2.2
12 post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebusMatthieu 12.46 Matthieu 4.13 Marc 6.3 Jean 7.3-7.5 1 Corinthiens 9.5
13 et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma IesusLuc 2.41 Jean 11.55 Jean 2.23 Jean 6.4 Exode 12.6-12.14
14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentesMarc 11.15 Luc 19.45-19.46 Malachie 3.1-3.3 Marc 11.17 Matthieu 21.12-21.13
15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertitZacharie 4.6 Jean 18.6 2 Corinthiens 10.4
16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationisMatthieu 21.13 Luc 2.49 Jérémie 7.11 Marc 11.17 Esaïe 56.5-56.11
17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit mePsaumes 69.9 Psaumes 119.139
18 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facisJean 6.30 Actes 4.7 Marc 8.11 Luc 11.29 Actes 5.28
19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illudMatthieu 27.40 Marc 15.29 Marc 14.58 Matthieu 26.60-26.61 Romains 8.11
20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud 21 ille autem dicebat de templo corporis sui1 Corinthiens 6.19 1 Corinthiens 3.16 Colossiens 2.9 Jean 1.14 2 Corinthiens 6.16
22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit IesusJean 12.16 Jean 14.26 Luc 24.7-24.8 Jean 2.17 Jean 16.4
23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebatJean 3.2 Jean 12.42-12.43 Luc 8.13 Marc 4.16-4.17 Matthieu 13.20-13.21
24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnesJean 16.30 1 Samuel 16.7 Jean 5.42 Jean 6.64 Actes 1.24
25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homineJean 13.11 Matthieu 9.4 Jean 6.64 Jean 6.61

Cette Bible est dans le domaine public.