Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 13.11     

1 Rois 13.11
Vulgate


1 et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus iaciente2 Rois 23.17 1 Rois 12.32-12.33 1 Thessaloniciens 4.15 1 Rois 12.22 2 Chroniques 26.18
2 et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super teJérémie 22.29 Esaïe 44.26-44.28 1 Rois 13.32 Esaïe 58.1 2 Rois 23.15-23.18
3 deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est1 Corinthiens 1.22 Jean 2.18 Exode 4.3-4.5 Juges 6.17 Deutéronome 13.1-13.3
4 cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad seMatthieu 25.40 Luc 6.10 2 Chroniques 16.10 2 Chroniques 25.15-25.16 Actes 9.4-9.5
5 altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone DominiMarc 16.20 1 Rois 22.35 Deutéronome 18.22 Actes 5.1-5.10 1 Rois 22.28
6 et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fueratExode 9.28 Exode 10.17 Actes 8.24 Exode 8.8 Luc 6.27-6.28
7 locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munera2 Rois 5.15 1 Samuel 9.7-9.8 Jérémie 40.5 Malachie 1.10 1 Pierre 5.2
8 responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco istoNombres 24.13 Nombres 22.18 Exode 5.3 Exode 5.6 Marc 6.11
9 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venistiJob 23.12 Apocalypse 18.4 1 Samuel 15.22 Deutéronome 13.13-13.18 Ephésiens 5.11
10 abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethel 11 prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo2 Rois 23.18 1 Timothée 3.5 Matthieu 7.22 1 Samuel 10.11 2 Pierre 2.16
12 et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda 13 et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum stravissent ascendit2 Samuel 19.26 Nombres 22.21 Juges 10.4 Juges 5.10 1 Rois 13.27
14 et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda respondit ille ego sum2 Corinthiens 11.27 Jean 4.6 Jean 4.34 1 Rois 19.4 1 Corinthiens 4.11-4.12
15 dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem 16 qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto1 Rois 13.8-13.9 Genèse 3.1-3.3 Nombres 22.13 Matthieu 4.10 Nombres 22.19
17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ieris1 Rois 20.35 1 Thessaloniciens 4.15 1 Rois 13.1
18 qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum1 Jean 4.1 Nombres 22.35 Matthieu 7.15 Jérémie 5.12 Genèse 3.4-3.5
19 et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquamGenèse 3.6 2 Pierre 2.18-2.19 1 Rois 13.9 Deutéronome 13.3 Deutéronome 13.5
20 cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum1 Corinthiens 13.2 Nombres 23.5 Nombres 24.4 Jean 11.51 Nombres 24.16-24.24
21 et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus2 Samuel 12.9-12.11 Nombres 20.12 Apocalypse 3.19 2 Samuel 24.13 1 Rois 13.17
22 et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum2 Chroniques 21.19-21.20 1 Rois 14.13 1 Rois 13.30 Jérémie 22.18-22.19 Esaïe 14.18-14.20
23 cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae quem reduxerat 24 qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver1 Rois 20.36 Amos 5.19 1 Corinthiens 11.31-11.32 Proverbes 22.13 Proverbes 26.13
25 et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes senex ille habitabat1 Rois 13.11
26 quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est eiEzéchiel 9.6 Psaumes 119.120 2 Samuel 12.14 Hébreux 12.28-12.29 Lévitique 10.3
27 dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum stravissent 28 et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de cadavere nec laesit asinumActes 16.26 1 Rois 17.6 Daniel 6.22-6.24 Daniel 3.27-3.28 Jérémie 5.22-5.23
29 tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangerent eum 30 et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt eum heu fraterJérémie 22.18 Actes 8.2 1 Rois 14.13
31 cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est iuxta ossa eius ponite ossa mea2 Rois 23.17-23.18 Nombres 23.10 Ecclésiaste 8.10 Psaumes 26.9 Luc 16.22-16.23
32 profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus Samariae1 Rois 16.24 1 Rois 13.2 Lévitique 26.30 1 Rois 12.31 2 Rois 23.16-23.19
33 post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum2 Chroniques 13.9 2 Chroniques 11.15 Juges 17.12 Nombres 17.5 Exode 28.41
34 et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terrae1 Rois 12.30 1 Rois 14.10 1 Rois 15.29-15.30 2 Rois 17.21 1 Rois 12.26

Cette Bible est dans le domaine public.