Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 20.5     

2 Chroniques 20.5
Vulgate


1 post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eumEsaïe 16.6 Apocalypse 3.19 2 Chroniques 32.1 Psaumes 83.5-83.8 2 Chroniques 19.11
2 veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quae est EngaddiGenèse 14.7 1 Samuel 23.29 Josué 15.62 Josué 3.16 Cantique 1.14
3 Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iuda2 Chroniques 19.3 1 Samuel 7.6 Jérémie 36.9 Joël 1.14 Esaïe 37.3-37.6
4 congregatusque Iudas ad precandum Dominum sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eumPsaumes 50.15 Psaumes 34.5-34.6 2 Chroniques 19.5 Psaumes 69.35 Psaumes 60.10-60.12
5 cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum2 Chroniques 34.31 2 Rois 19.15-19.19 2 Chroniques 6.12-6.13
6 ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere1 Chroniques 29.11-29.12 Deutéronome 4.39 Matthieu 6.9 Daniel 4.25 Daniel 4.17
7 nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terrae huius coram populo tuo Israhel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternumEsaïe 41.8 Jacques 2.23 Psaumes 44.2 Néhémie 9.8 Genèse 12.7
8 habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes2 Chroniques 6.10 2 Chroniques 2.4
9 si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies2 Chroniques 6.28-6.30 2 Chroniques 6.20 1 Rois 8.33 1 Rois 8.37 Exode 20.24
10 nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Aegypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illosNombres 20.17-20.21 Deutéronome 2.9 Deutéronome 2.4-2.5 Deutéronome 2.19 2 Chroniques 20.22
11 e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobisPsaumes 83.3-83.12 Psaumes 7.4 Proverbes 17.13 Juges 11.23-11.24 Psaumes 35.12
12 Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad tePsaumes 121.1-121.2 Psaumes 25.15 Psaumes 123.1-123.2 Juges 11.27 Psaumes 141.8
13 omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suisActes 21.5 Esdras 10.1 Jonas 3.5 Deutéronome 29.10
14 erat autem Hiazihel filius Zacchariae filii Banaiae filii Hiehihel filii Mathaniae Levites de filiis Asaph super quem factus est spiritus Domini in medio turbae2 Chroniques 15.1 2 Chroniques 24.20 Actes 10.31 Daniel 9.20-9.21 Esaïe 58.9
15 et ait adtendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Iosaphat haec dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei2 Chroniques 32.7-32.8 1 Samuel 17.47 Deutéronome 20.1 Deutéronome 31.6 Deutéronome 31.8
16 cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel 17 non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Iuda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscumExode 14.13-14.14 2 Chroniques 15.2 Matthieu 28.20 Esaïe 41.10 Nombres 14.9
18 Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eumExode 4.31 2 Chroniques 7.3 Psaumes 95.6 Job 1.20 Genèse 24.26
19 porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israhel voce magna in excelsum1 Chroniques 23.5 1 Chroniques 16.42 Psaumes 95.1-95.2 Psaumes 81.1 Psaumes 44.1
20 cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta evenient prosperaJean 11.40 Esaïe 7.9 Hébreux 11.6 Romains 8.31 Jean 5.46-5.47
21 deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius1 Chroniques 16.34 2 Chroniques 5.13 Psaumes 107.1 Psaumes 29.2 1 Chroniques 16.29
22 cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt2 Chroniques 13.13 Juges 7.22 1 Samuel 14.16 Psaumes 35.5-35.6 Esaïe 19.2
23 namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribusJuges 7.22 1 Samuel 14.20 Ezéchiel 35.2-35.3 Josué 24.4 Deutéronome 2.5
24 porro Iudas cum venisset ad speculam quae respicit solitudinem vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus nec superesse quemquam qui necem potuisset evadereExode 14.30 Jérémie 33.5 1 Chroniques 5.22 Psaumes 110.6 Esaïe 37.36
25 venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies spolia auferre pro praedae magnitudineEzéchiel 39.8-39.9 Exode 12.35-12.36 Exode 3.22 Psaumes 68.12 2 Rois 7.9-7.16
26 die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diemPsaumes 107.21-107.22 Esaïe 62.4 2 Chroniques 5.9 Psaumes 103.1-103.2 Luc 1.68
27 reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suisNéhémie 12.43 1 Samuel 2.1 Apocalypse 18.20 Esaïe 35.10 Psaumes 20.5
28 ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini1 Chroniques 23.5 Psaumes 149.3 1 Chroniques 25.6 Psaumes 150.3-150.5 Apocalypse 14.2-14.3
29 inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israhel2 Chroniques 17.10 2 Chroniques 14.14 Genèse 35.5 Josué 9.9-9.11 Josué 2.9-2.11
30 quievitque regnum Iosaphat et praebuit ei Deus pacem per circuitum2 Chroniques 14.6-14.7 2 Chroniques 15.15 2 Samuel 7.1 Job 34.29 Jean 14.27
31 regnavit igitur Iosaphat super Iudam et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Selachi1 Rois 22.41-22.44
32 et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea faciens quae placita erant coram Domino2 Chroniques 14.2-14.5 Psaumes 36.3 2 Chroniques 17.3-17.6 1 Rois 15.11 2 Chroniques 14.11-14.13
33 verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum2 Chroniques 17.6 2 Chroniques 19.3 2 Chroniques 12.14 2 Chroniques 30.19 Deutéronome 29.4
34 reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quae digessit in libro regum Israhel1 Rois 16.1 2 Chroniques 19.2 1 Rois 16.7 2 Chroniques 13.22 2 Chroniques 16.11
35 post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israhel cuius opera fuerunt impiissima1 Rois 22.48-22.49 2 Rois 1.2-1.16
36 et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis feceruntque classem in Asiongaber1 Rois 9.26 1 Rois 10.22 2 Chroniques 9.21
37 prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Iosaphat dicens quia habuisti foedus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in TharsisProverbes 13.20 2 Chroniques 9.21 2 Chroniques 19.2 Proverbes 9.6 Josué 7.11-7.12

Cette Bible est dans le domaine public.