Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 6     

2 Chroniques 6
Vulgate


1 tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine Hébreux 12.18 Exode 20.21 1 Rois 8.12-8.50 Psaumes 18.8-18.11 Lévitique 16.2
2 ego autem aedificavi domum nomini eius ut habitaret ibi in perpetuum 1 Chroniques 22.10-22.11 2 Samuel 7.13 Psaumes 132.5 1 Rois 8.13 Jean 4.21-4.23
3 et convertit faciem suam et benedixit universae multitudini Israhel nam omnis turba stabat intenta et ait 1 Rois 8.14 Josué 22.6 1 Rois 8.55-8.61 2 Chroniques 29.29 Matthieu 13.2
4 benedictus Dominus Deus Israhel qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens 1 Chroniques 29.20 Psaumes 68.4 Psaumes 41.13 Matthieu 24.35 Psaumes 72.18-72.19
5 a die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israhel ut aedificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israhel 1 Rois 8.16 2 Samuel 7.6-7.7 Deutéronome 12.11 Exode 23.21 2 Samuel 7.15-7.16
6 sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israhel 2 Chroniques 12.13 1 Chroniques 28.4 Psaumes 78.68-78.70 Psaumes 132.13 Psaumes 89.19-89.20
7 cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israhel 1 Rois 5.3 1 Chroniques 17.1 1 Chroniques 28.2-28.4 2 Samuel 7.2-7.3 1 Chroniques 22.7
8 dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas tua ut aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere huiuscemodi voluntatem Marc 14.8 2 Corinthiens 8.12 1 Rois 8.18-8.21
9 sed non tu aedificabis domum verum filius tuus qui egredietur de lumbis tuis ipse aedificabit domum nomini meo 1 Chroniques 17.4 1 Chroniques 17.11-17.12 2 Samuel 7.12-7.13
10 conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel 1 Chroniques 29.23 1 Rois 3.6-3.7 Ecclésiaste 2.18-2.19 1 Chroniques 17.11 2 Chroniques 1.1
11 et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israhel 2 Chroniques 5.10 2 Chroniques 5.7 Hébreux 9.4 1 Rois 8.9 1 Rois 8.21
12 stetit ergo coram altare Domini ex adverso universae multitudinis Israhel et extendit manus suas Esaïe 50.10 Exode 9.33 Psaumes 63.4 Job 11.13 Psaumes 143.6
13 siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis 1 Rois 8.54 Néhémie 8.4 Psaumes 95.6 1 Rois 6.36 1 Rois 7.12
14 ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo Exode 15.11 Deutéronome 7.9 Genèse 35.10 1 Chroniques 29.20 Luc 1.54-1.55
15 qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat 1 Chroniques 22.9-22.10 1 Rois 8.24 2 Samuel 7.12
16 nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me 2 Chroniques 7.18 1 Rois 2.4 Psaumes 132.12 Ezéchiel 36.37 Psaumes 26.3
17 et nunc Domine Deus Israhel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David Jérémie 11.5 Esaïe 41.17 Esaïe 45.3 2 Samuel 7.25-7.29 2 Chroniques 6.14
18 ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi Esaïe 66.1 2 Chroniques 2.6 Psaumes 113.5-113.6 2 Chroniques 32.15 2 Corinthiens 12.2
19 sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te Daniel 9.17-9.19 Psaumes 20.1-20.3 Psaumes 130.2 Luc 18.1-18.7 Psaumes 5.1-5.2
20 ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum Psaumes 34.15 2 Chroniques 16.9 2 Rois 19.16 Psaumes 121.5 Deutéronome 26.2
21 et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israhel quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare Esaïe 43.25 Michée 7.18 Daniel 9.19 2 Chroniques 6.39 Psaumes 130.3-130.4
22 si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista Exode 22.11 1 Rois 8.31-8.32 Lévitique 5.1 Matthieu 23.18 Proverbes 30.9
23 tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam Proverbes 17.15 Romains 2.9-2.10 Esaïe 3.10-3.11 Jérémie 51.56 Ezéchiel 18.20
24 si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint paenitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto Lévitique 26.17 Jérémie 3.12-3.13 Deutéronome 28.25 Juges 2.14-2.15 Néhémie 9.1-9.37
25 tu exaudi de caelo et propitiare peccato populi tui Israhel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum Josué 21.43 Psaumes 106.40-106.47 Jérémie 33.6-33.13 Genèse 13.15 Esdras 1.1-1.6
26 si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris Deutéronome 11.17 Lévitique 26.19 Luc 4.25 2 Chroniques 33.12-33.13 Esaïe 50.1-50.2
27 exaudi de caelo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israhel et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum Psaumes 94.12 Osée 2.21-2.22 Jérémie 42.3 Michée 4.2 1 Rois 8.35-8.36
28 fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit 2 Chroniques 32.24 Lévitique 26.16 2 Chroniques 32.1 Deutéronome 28.21-28.61 Jacques 5.13
29 si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac Psaumes 91.15 Psaumes 33.12-33.13 Psaumes 142.1-142.2 2 Chroniques 6.12-6.13 Proverbes 14.10
30 tu exaudi de caelo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum 1 Chroniques 28.9 1 Samuel 16.7 Psaumes 11.4-11.5 Jean 2.25 Hébreux 4.13
31 ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris Exode 20.20 Psaumes 130.4 Actes 9.31 Psaumes 128.1 Job 28.28
32 externum quoque qui non est de populo tuo Israhel si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto Exode 3.19-3.20 Jean 12.20 Esaïe 56.3-56.7 Josué 2.9 Psaumes 89.13
33 tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi 2 Chroniques 7.14 Esaïe 49.6 Esaïe 54.1-54.3 2 Rois 19.19 Jérémie 10.7
34 si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo 1 Rois 8.13 1 Samuel 15.3 2 Chroniques 14.9-14.12 2 Chroniques 20.4 2 Chroniques 32.20-32.21
35 ut exaudias de caelo preces eorum et obsecrationem et ulciscaris Jérémie 5.28 Daniel 9.17-9.19 Psaumes 9.3-9.4 Esaïe 37.21-37.36
36 si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos eos duxerint in terram longinquam vel certe quae iuxta est Jacques 3.2 1 Jean 1.8-1.10 Ecclésiaste 7.20 Psaumes 143.2 Job 15.14-15.16
37 et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus Daniel 9.5-9.11 Esdras 9.6-9.7 Job 33.27-33.28 Luc 15.17-15.19 Deutéronome 30.1-30.3
38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo Daniel 9.3-9.4 Deutéronome 30.2-30.6 Jérémie 29.12-29.14 2 Chroniques 33.11-33.13 Joël 2.12-2.13
39 ut exaudias de caelo hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori 2 Chroniques 6.35 Psaumes 25.18 Michée 7.18-7.20 Zacharie 1.15-1.16
40 tu es enim Deus meus aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto 2 Chroniques 7.15 Psaumes 17.1 Néhémie 1.11 Néhémie 1.6 Psaumes 22.1-22.2
41 nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui laetentur in bonis 1 Chroniques 28.2 Néhémie 9.25 Esaïe 61.10 Psaumes 132.16 Esaïe 65.18-65.19
42 Domine Deus ne averseris faciem christi tui memento misericordiarum David servi tui Esaïe 55.3 Psaumes 132.1 Actes 13.34 Psaumes 2.2 Psaumes 132.10

Cette Bible est dans le domaine public.