Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Job 36.32 Vulgate
Le sort des justes et des coupables
1 addens quoque Heliu haec locutus est 2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar 3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum 4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi 5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens 6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit 7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur 8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis 9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint 10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate 11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria 12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia 13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint 14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos 15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius 16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine 17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies 18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te 19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine 20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis 21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam 22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus 23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem 24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri 25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul 26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis 27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum 28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper 29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum 30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet 31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus 32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat 33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere