Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 6     

Proverbes 6
Vulgate


1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam Proverbes 17.18 Proverbes 11.15 Proverbes 22.26 Proverbes 20.16 Job 17.3
2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus Proverbes 18.7 Proverbes 12.13
3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum 2 Chroniques 36.12 Psaumes 31.8 2 Chroniques 12.5 Jacques 4.10 2 Samuel 24.14
4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae Psaumes 132.4 Ecclésiaste 9.10 Matthieu 24.17-24.18 Marc 13.35-13.36 Proverbes 6.10-6.11
5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis Psaumes 91.3 Psaumes 124.7 Psaumes 11.1 Proverbes 1.17
6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam Hébreux 6.12 Proverbes 20.4 Proverbes 10.26 Proverbes 13.4 Matthieu 25.26
7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem Job 38.39-39.12 Proverbes 30.27 Job 39.26-39.30 Job 41.4-41.34
8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat Proverbes 10.5 1 Timothée 6.19 Proverbes 30.25
9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo Proverbes 24.33-24.34 Proverbes 1.22 Psaumes 94.8 1 Thessaloniciens 5.2-5.7 Ephésiens 5.14
10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias Proverbes 23.33-23.34 Proverbes 6.6 Proverbes 24.33-24.34
11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus Proverbes 24.34 Proverbes 13.4 Proverbes 10.4 Proverbes 20.4
12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso Proverbes 4.24 Proverbes 16.27 Actes 20.30 Matthieu 12.34 Tite 1.10-1.11
13 annuit oculis terit pede digito loquitur Psaumes 35.19 Proverbes 10.10 Job 15.12 Proverbes 5.6
14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat Michée 2.1 Proverbes 6.18-6.19 Proverbes 22.8 Esaïe 57.20 Romains 16.17
15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam Jérémie 19.11 2 Chroniques 36.16 Psaumes 73.18-73.20 1 Thessaloniciens 5.3 Esaïe 30.13-30.14
16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius Proverbes 11.1 Deutéronome 25.16 Proverbes 30.21 Proverbes 11.20 Proverbes 17.15
17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem Proverbes 12.22 Psaumes 101.5 Esaïe 1.15 Psaumes 120.2-120.3 Psaumes 5.6
18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum Genèse 6.5 Proverbes 1.16 Romains 3.15 Psaumes 36.4 Jérémie 4.14
19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias Psaumes 27.12 Proverbes 19.5 Proverbes 6.14 Proverbes 19.9 Proverbes 25.18
20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae Ephésiens 6.1 Proverbes 1.8-1.9 Proverbes 23.22 Deutéronome 21.18 Proverbes 7.1-7.4
21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo Proverbes 3.3 Proverbes 4.6 Deutéronome 6.8 Proverbes 4.21 Exode 13.16
22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis Proverbes 2.11 Proverbes 3.23-3.24 Psaumes 119.9 Psaumes 119.54 Psaumes 17.4
23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae Psaumes 119.105 Psaumes 19.8 Proverbes 4.13 Psaumes 141.5 Proverbes 5.12
24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae Proverbes 7.5 Proverbes 5.3 Proverbes 2.16 Ecclésiaste 7.26
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius Matthieu 5.28 2 Rois 9.30 Jacques 1.14-1.15 2 Samuel 11.2-11.5 Esaïe 3.16
26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit Proverbes 29.3 1 Samuel 2.36 Proverbes 5.10 Luc 15.13-15.15 Proverbes 7.23
27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant Jacques 3.5 Job 31.9-31.12 Osée 7.4-7.7
28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam Lévitique 20.10 Genèse 26.10-26.11 Genèse 12.18-12.19 Ezéchiel 22.11 Proverbes 16.5
30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam Job 38.39
31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet 2 Samuel 12.6 Exode 22.1-22.4 Luc 19.8 Matthieu 18.25 Job 20.18
32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam Proverbes 7.7 Genèse 41.39 Genèse 39.9-39.10 Exode 20.14 Hébreux 13.4
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur Proverbes 5.9-5.11 Genèse 49.4 Psaumes 51.8 1 Rois 15.5 Juges 16.19-16.21
34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae Cantique 8.6 Proverbes 27.4 Nombres 5.14 Juges 19.29-19.30 Nombres 25.11
35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima Malachie 2.9 2 Rois 5.1 Proverbes 4.3 Esaïe 2.9 Proverbes 7.13

Cette Bible est dans le domaine public.