Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 52     

Jérémie 52
Vulgate


1 filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna 2 Rois 24.18 Josué 10.29 2 Chroniques 36.11 Josué 15.42 2 Rois 8.22
2 et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Ioachim 1 Rois 14.22 Jérémie 26.21-26.23 Jérémie 36.29-36.31 Ezéchiel 21.25 2 Rois 24.19-24.20
3 quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis 2 Chroniques 36.13 Esaïe 3.4-3.5 Ecclésiaste 10.16 Esaïe 3.1 Esaïe 19.4
4 factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu Jérémie 39.1 Ezéchiel 24.1-24.2 Zacharie 8.19 Jérémie 32.24 Jérémie 52.7
5 et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae 6 mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae Esaïe 3.1 2 Rois 25.3 Jérémie 38.9 Jérémie 39.2 Lamentations 4.4-4.6
7 et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum Jérémie 51.32 2 Rois 25.4 Jérémie 39.4-39.7 Deutéronome 28.25 Jérémie 49.26
8 persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus eius diffugit ab eo Jérémie 34.21 Jérémie 32.4 Jérémie 38.23 Jérémie 21.7 Amos 2.14-2.15
9 cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia Nombres 13.21 Jérémie 39.5 Josué 13.5 2 Rois 25.6 Jérémie 32.4-32.5
10 et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius sed et omnes principes Iudae occidit in Reblatha Jérémie 22.30 2 Rois 25.7 Jérémie 39.6-39.7 Ezéchiel 11.7-11.11 Genèse 21.16
11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius Ezéchiel 12.13 Jérémie 34.3-34.5
12 in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem 2 Rois 25.8 Zacharie 8.19 Jérémie 39.9 Jérémie 52.29 2 Rois 24.12
13 et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit 2 Chroniques 36.19 Michée 3.12 Psaumes 79.1 2 Rois 25.9 Esaïe 64.10-64.11
14 et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae Néhémie 1.3 2 Rois 25.10
15 de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae Jérémie 15.1-15.2 Zacharie 14.2
16 de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in vinitores et in agricolas 2 Rois 25.12 Jérémie 39.9-39.10 Jérémie 40.5-40.7 Ezéchiel 33.24
17 columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem Jérémie 27.19-27.22 2 Chroniques 4.12-4.15 Jérémie 52.21-52.23 Daniel 1.2 1 Rois 7.15-7.37
18 et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt 1 Rois 7.45 Exode 27.3 Nombres 4.14 1 Rois 7.40 Esdras 1.10
19 et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae 1 Rois 7.49-7.50 Nombres 16.46 2 Rois 25.15 Apocalypse 8.3-8.5 2 Chroniques 4.6-4.22
20 columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horum 1 Rois 7.47 2 Rois 25.16 1 Chroniques 22.14 2 Chroniques 4.18
21 de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat 2 Rois 25.17 1 Rois 7.15-7.21 2 Chroniques 3.15-3.17
22 et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata 2 Chroniques 4.12-4.13 Exode 39.15-39.18 1 Rois 7.16-7.17 Exode 28.25 2 Chroniques 3.15
23 nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur 1 Rois 7.20
24 et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli 2 Rois 25.18 Jérémie 29.25 Jérémie 37.3 Jérémie 21.1 1 Chroniques 6.14
25 et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis Esther 1.14 2 Rois 25.19 Matthieu 18.10
26 tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha 27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua Michée 4.10 Ezéchiel 8.11-8.18 Esaïe 27.10 Jérémie 25.9-25.11 Esaïe 6.11-6.12
28 iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres 2 Rois 24.2-24.3 2 Rois 24.12-24.16 Daniel 1.1-1.3 2 Chroniques 36.20
29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas Genèse 12.5 Jérémie 52.12 2 Rois 25.11 Exode 1.5 Jérémie 39.9
30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae Jérémie 52.15 Jérémie 6.9
31 et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris 2 Rois 25.27-25.30 Psaumes 3.3 Psaumes 27.6 Genèse 40.13 Proverbes 21.1
32 et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone Proverbes 12.25 Jérémie 27.6-27.11 Daniel 2.37 Daniel 5.18-5.19
33 et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae 2 Samuel 9.7 Genèse 41.14 2 Samuel 9.13 1 Rois 2.7 Genèse 41.42
34 et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius 2 Samuel 9.10 Matthieu 6.11 Luc 11.3

Cette Bible est dans le domaine public.