Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 24     

Ezéchiel 24
Vulgate


1 et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens Ezéchiel 20.1 Ezéchiel 8.1 Ezéchiel 29.1 Ezéchiel 1.2 Ezéchiel 32.1
2 fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie Jérémie 39.1 Jérémie 52.4 2 Rois 25.1 Esaïe 30.8-30.9 Habakuk 2.2-2.3
3 et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam Ezéchiel 17.2 Ezéchiel 11.3 Ezéchiel 20.49 Ezéchiel 2.6 Esaïe 1.2
4 congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena Michée 3.2-3.3 Matthieu 7.2 Ezéchiel 22.18-22.22
5 pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius Jérémie 52.24-52.27 Jérémie 52.10 Jérémie 39.6 Apocalypse 19.20 Ezéchiel 34.20
6 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors Ezéchiel 22.2 Nahum 3.1 Ezéchiel 22.27 Abdias 1.11 Michée 7.2
7 sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere Lévitique 17.13 Deutéronome 12.16 Deutéronome 12.24 Esaïe 26.21 Job 16.18
8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur Deutéronome 32.21-32.22 Jérémie 7.20 Ezéchiel 16.37-16.38 Apocalypse 18.5-18.10 Ezéchiel 5.13
9 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyram Ezéchiel 24.6 Habakuk 2.12 Esaïe 30.33 Nahum 3.1 Jude 1.7
10 congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent Lamentations 1.10 Lamentations 2.16 Jérémie 20.5 Jérémie 17.3
11 pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo eius Jérémie 21.10 Malachie 4.1 Ezéchiel 23.47-23.48 Zacharie 13.1-13.2 Ezéchiel 20.38
12 multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignem Jérémie 9.5 Habakuk 2.13 Jérémie 44.16-44.17 Jérémie 51.58 Ezéchiel 24.13
13 inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te Jérémie 6.28-6.30 Ezéchiel 5.13 Ezéchiel 22.24 Ezéchiel 16.42 Ezéchiel 8.18
14 ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te dicit Dominus Ezéchiel 18.30 Psaumes 33.9 Nombres 23.19 Ezéchiel 5.11 Esaïe 55.11
15 et factum est verbum Domini ad me dicens 16 fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae Jérémie 13.17 Jérémie 22.10 Cantique 7.10 Ezéchiel 24.18 Job 36.18
17 ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes Osée 9.4 2 Samuel 15.30 Lévitique 21.10 Lévitique 10.6 Psaumes 37.7
18 locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi 1 Corinthiens 7.29-7.30
19 et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis Ezéchiel 12.9 Ezéchiel 37.18 Malachie 3.13 Ezéchiel 17.12 Ezéchiel 20.49
20 et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens 21 loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent Ezéchiel 23.47 Psaumes 27.4 Ezéchiel 23.25 Jérémie 7.14 Jérémie 16.3-16.4
22 et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis Amos 6.9-6.10 Job 27.15 Psaumes 78.64 Jérémie 16.4-16.7 Ezéchiel 24.16-24.17
23 coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum Ezéchiel 33.10 Ezéchiel 4.17 Lévitique 26.39 Job 27.15 Psaumes 78.64
24 eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus Ezéchiel 4.3 Ezéchiel 12.11 Esaïe 20.3 Ezéchiel 6.7 Luc 11.29-11.30
25 et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum Ezéchiel 24.21 Psaumes 48.2 Psaumes 50.2 Jérémie 11.22 Jérémie 52.10
26 in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi Job 1.15-1.19 Ezéchiel 33.21-33.22 1 Samuel 4.12-4.18
27 in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus Ezéchiel 33.22 Ezéchiel 29.21 Ezéchiel 3.26-3.27 Ephésiens 6.19 Psaumes 51.15

Cette Bible est dans le domaine public.