Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 24.3     

Ezéchiel 24.3
Vulgate


1 et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicensEzéchiel 20.1 Ezéchiel 8.1 Ezéchiel 1.2 Ezéchiel 32.1 Ezéchiel 29.17
2 fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodieJérémie 39.1 Jérémie 52.4 2 Rois 25.1 Esaïe 30.8-30.9 Habakuk 2.2-2.3
3 et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquamEzéchiel 17.2 Ezéchiel 11.3 Ezéchiel 20.49 Ezéchiel 2.6 Esaïe 1.2
4 congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plenaMichée 3.2-3.3 Matthieu 7.2 Ezéchiel 22.18-22.22
5 pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eiusJérémie 52.24-52.27 Jérémie 52.10 Jérémie 39.6 Apocalypse 19.20 Ezéchiel 34.20
6 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sorsEzéchiel 22.2 Nahum 3.1 Abdias 1.11 Michée 7.2 2 Rois 24.4
7 sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvereLévitique 17.13 Deutéronome 12.16 Deutéronome 12.24 Esaïe 26.21 Job 16.18
8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operireturDeutéronome 32.21-32.22 Jérémie 22.8-22.9 Jérémie 15.1-15.4 Deutéronome 29.22-29.28 2 Rois 22.17
9 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyramEsaïe 30.33 Ezéchiel 24.6 Habakuk 2.12 Esaïe 31.9 Apocalypse 14.20
10 congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescentLamentations 1.10 Lamentations 2.16 Jérémie 20.5 Jérémie 17.3
11 pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo eiusJérémie 21.10 Malachie 4.1 Michée 5.11-5.14 Jérémie 32.29 Jérémie 37.10
12 multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignemJérémie 9.5 Esaïe 1.5 Jérémie 5.3 Jérémie 10.14-10.15 Esaïe 47.13
13 inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in teJérémie 6.28-6.30 Ezéchiel 5.13 Ezéchiel 22.24 Ezéchiel 16.42 Ezéchiel 8.18
14 ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te dicit DominusEzéchiel 18.30 Esaïe 55.11 Jérémie 13.14 1 Samuel 15.29 Esaïe 3.11
15 et factum est verbum Domini ad me dicens 16 fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuaeJérémie 13.17 Jérémie 22.10 Cantique 7.10 Ezéchiel 24.18 Jérémie 16.5
17 ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedesOsée 9.4 2 Samuel 15.30 Lévitique 21.10 Lévitique 10.6 Psaumes 39.9
18 locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi1 Corinthiens 7.29-7.30
19 et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facisEzéchiel 12.9 Ezéchiel 37.18 Malachie 3.13 Ezéchiel 17.12 Ezéchiel 20.49
20 et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens 21 loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadentEzéchiel 23.47 Ezéchiel 23.25 Jérémie 7.14 Psaumes 27.4 Jérémie 16.3-16.4
22 et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetisAmos 6.9-6.10 Job 27.15 Psaumes 78.64 Jérémie 16.4-16.7 Ezéchiel 24.16-24.17
23 coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suumEzéchiel 33.10 Ezéchiel 4.17 Lévitique 26.39 Job 27.15 Psaumes 78.64
24 eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus DeusEzéchiel 4.3 Esaïe 20.3 Ezéchiel 6.7 Luc 11.29-11.30 Ezéchiel 12.11
25 et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorumEzéchiel 24.21 Psaumes 48.2 Psaumes 50.2 Jérémie 11.22 Jérémie 52.10
26 in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibiJob 1.15-1.19 Ezéchiel 33.21-33.22 1 Samuel 4.12-4.18
27 in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego DominusEzéchiel 33.22 Ezéchiel 29.21 Ezéchiel 3.26-3.27 Ephésiens 6.19 Psaumes 51.15

Cette Bible est dans le domaine public.