Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 20     

Jean 20
Vulgate


1 una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento Matthieu 27.60 Marc 15.46 Marc 16.9 Luc 24.1-24.10 Jean 20.26
2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum Jean 13.23 Jean 20.13 Jean 21.7 Jean 19.26 Jean 20.9
3 exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum Luc 24.12
4 currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum 2 Samuel 18.23 2 Corinthiens 8.12 Lévitique 13.30 1 Corinthiens 9.24
5 et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit Jean 19.40 Jean 11.44 Jean 20.11
6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita Luc 22.31-22.32 Jean 21.15-21.17 Jean 6.67-6.69 Jean 21.7 Jean 18.17
7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum Jean 11.44
8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit Jean 20.4 Jean 20.25 Jean 1.50 Jean 20.29
9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere Luc 24.44-24.46 Luc 24.26 Matthieu 22.29 1 Corinthiens 15.4 Esaïe 25.8
10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli Jean 7.53 Jean 16.32
11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum Jean 20.5
12 et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu Matthieu 17.2 Apocalypse 3.4 Matthieu 28.2-28.5 2 Chroniques 5.12 Luc 24.3-24.7
13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum Jean 20.15 Jean 20.2 Jean 2.4 Psaumes 43.3-43.5 Jean 19.26
14 haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est Matthieu 28.9 Jean 21.4 Marc 16.9 Luc 24.16 Luc 24.31
15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam Jean 20.13 Jean 18.7 Jean 1.38 Marc 16.6 Luc 24.5
16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister Jean 1.38 Jean 10.3 Genèse 22.11 Jean 5.2 Exode 33.17
17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum Hébreux 2.11-2.13 Genèse 17.7-17.8 Matthieu 28.9-28.10 Hébreux 11.16 2 Corinthiens 6.18
18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi Luc 24.10 Matthieu 28.10 Marc 16.10-16.13 Luc 24.22-24.23 Jean 20.1
19 cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis Jean 20.26 Jean 14.27 Jean 20.21 Jean 7.13 Luc 24.36-24.49
20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino Jean 16.22 Jean 20.27 1 Jean 1.1 Jean 16.20 Jean 19.34
21 dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos Jean 17.18-17.19 Jean 3.17 Jean 13.20 Luc 24.47-24.49 Marc 16.15-16.18
22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum Actes 2.4 Actes 8.15 Genèse 2.7 Actes 2.38 Actes 19.2
23 quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt Matthieu 16.19 Matthieu 18.18 Actes 10.43 Actes 2.38 Marc 2.5-2.10
24 Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus Jean 11.16 Matthieu 18.20 Hébreux 10.25 Jean 6.66-6.67 Jean 21.2
25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam Marc 16.11 Jean 21.7 Jean 20.14-20.20 Actes 5.30-5.32 Hébreux 3.12
26 et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis Jean 20.19 Esaïe 54.10 Luc 9.28 Esaïe 27.5 Matthieu 17.1
27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis Jean 20.25 Luc 24.40 Romains 5.20 Matthieu 17.17 Jean 20.20
28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus Esaïe 9.6 Matthieu 14.33 1 Timothée 3.16 Jean 5.23 Jean 20.16
29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt 1 Pierre 1.8 2 Corinthiens 5.7 Hébreux 11.27 Hébreux 11.1 Luc 1.45
30 multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc Jean 21.25 Romains 15.4 2 Timothée 3.15-3.17 1 Jean 1.3-1.4 2 Pierre 3.1-3.2
31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius Actes 10.43 1 Jean 5.10-5.13 Jean 3.15-3.16 1 Jean 5.1 1 Jean 5.20

Cette Bible est dans le domaine public.