Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 9.23     

Romains 9.23
Vulgate


1 veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto1 Timothée 2.7 Galates 1.20 Romains 1.9 2 Corinthiens 11.10 Romains 8.16
2 quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meoEzéchiel 9.4 Philippiens 3.18 Jérémie 13.17 Luc 19.41-19.44 Lamentations 3.51
3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnemExode 32.32 Galates 1.8 Romains 11.14 1 Corinthiens 12.3 Galates 3.13
4 qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissaEphésiens 2.12 Psaumes 147.19 Genèse 17.2 Exode 4.22 1 Rois 8.11
5 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amenRomains 1.25 Jean 1.1-1.3 Colossiens 1.16-1.19 Michée 5.2 2 Corinthiens 11.31
6 non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt IsrahelGalates 6.16 Romains 2.28-2.29 Jean 1.47 Nombres 23.19 Romains 11.1-11.2
7 neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semenGenèse 21.12 Hébreux 11.18 Luc 16.24-16.25 Philippiens 3.3 Jean 8.37-8.39
8 id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semineRomains 8.14 Jean 1.13 Romains 4.11-4.16 Galates 3.26-3.29 1 Jean 3.1-3.2
9 promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filiusGenèse 18.10 Genèse 18.14 Genèse 17.21 Hébreux 11.11-11.12 Genèse 21.2
10 non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostroRomains 5.3 Genèse 25.21-25.23 Romains 5.11 Luc 16.26
11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneretRomains 4.17 1 Pierre 5.10 2 Pierre 1.10 2 Thessaloniciens 2.13-2.14 Ephésiens 1.9-1.11
12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minoriGenèse 25.22-25.23 2 Samuel 8.14 1 Rois 22.47
13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habuiMalachie 1.2-1.3 Genèse 29.33 Genèse 29.31 Deutéronome 21.15 Matthieu 10.37
14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit2 Chroniques 19.7 Deutéronome 32.4 Psaumes 145.17 Job 8.3 Psaumes 92.15
15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius misereborExode 33.19 Romains 9.16 Michée 7.18 Romains 9.18-9.19 Exode 34.6-34.7
16 igitur non volentis neque currentis sed miserentis DeiJean 1.12-1.13 Philippiens 2.13 Jacques 1.18 1 Corinthiens 1.26-1.31 Luc 10.21
17 dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terraExode 9.16 Proverbes 16.4 Jean 17.26 Josué 9.9 Josué 2.9-2.10
18 ergo cuius vult miseretur et quem vult induratRomains 9.15-9.16 Josué 11.20 Exode 4.21 Romains 11.7-11.8 2 Thessaloniciens 2.10-2.12
19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistitDaniel 4.35 2 Chroniques 20.6 1 Corinthiens 15.35 Job 23.13-23.14 Job 9.19
20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sicEsaïe 29.16 Esaïe 45.9-45.11 Esaïe 64.8 Job 33.13 Job 36.23
21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliamEsaïe 64.8 Actes 9.15 2 Timothée 2.20-2.21 Romains 9.11 Proverbes 16.4
22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitumProverbes 16.4 Jude 1.4 Romains 9.21 1 Pierre 2.8 2 Timothée 2.20
23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriamRomains 2.4 Ephésiens 3.16 1 Pierre 1.2-1.5 Colossiens 1.27 Luc 1.17
24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibusPsaumes 22.27 Actes 21.17-21.20 Romains 4.11-4.12 Hébreux 3.1 Colossiens 3.11
25 sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutamOsée 2.23 1 Pierre 2.10 Ezéchiel 16.8 Jean 16.27 Osée 1.1-1.2
26 et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei viviGalates 3.26 Matthieu 16.16 1 Jean 3.1-3.3 2 Corinthiens 6.18 Jean 11.52
27 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fientEsaïe 10.20-10.23 Romains 11.4-11.6 Jérémie 5.10 Osée 1.10 Esaïe 11.11
28 verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terramDaniel 9.26-9.27 Matthieu 24.21 Psaumes 9.8 Esaïe 28.22 Apocalypse 19.11
29 et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemusEsaïe 1.9 Jérémie 50.40 Jacques 5.4 Esaïe 13.19 Amos 4.11
30 quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide estHébreux 11.7 Philippiens 3.9 Romains 4.11 Romains 10.20 Romains 9.14
31 Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenitRomains 11.7 Romains 10.2-10.4 Romains 4.14-4.15 Philippiens 3.6 Jacques 2.10-2.11
32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis1 Pierre 2.8 Actes 16.30-16.34 1 Corinthiens 1.23 Matthieu 19.16-19.20 Jean 6.27-6.29
33 sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundeturEsaïe 28.16 Romains 10.11 Joël 2.26-2.27 Psaumes 25.2-25.3 Romains 5.5

Cette Bible est dans le domaine public.