Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 22.5     

Deutéronome 22.5
Vulgate


1 non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuoExode 23.4-23.5 Deutéronome 22.3-22.4 Esaïe 58.7 Matthieu 10.6 Luc 15.4-15.6
2 etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat1 Thessaloniciens 4.6 Matthieu 7.12
3 similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam 4 si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eoGalates 6.1-6.2 Romains 15.1 Luc 10.29-10.37 1 Thessaloniciens 5.14 Exode 23.4-23.5
5 non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec1 Corinthiens 11.4-11.15 Deutéronome 18.12
6 si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiisLévitique 22.28 Genèse 32.11 Luc 12.6 Proverbes 12.10 Genèse 8.17
7 sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas temporeDeutéronome 4.40 Proverbes 22.4
8 cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruenteActes 10.9 Jérémie 19.13 2 Samuel 11.2 Matthieu 10.27 Marc 2.4
9 non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificenturLévitique 19.19 2 Corinthiens 1.12 Romains 11.6 Jacques 3.10 Matthieu 6.24
10 non arabis in bove simul et asino2 Corinthiens 6.14-6.16
11 non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum estLévitique 19.19
12 funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operierisMatthieu 23.5 Nombres 15.37-15.41
13 si duxerit vir uxorem et postea eam odio habueritGenèse 29.21 Juges 15.1-15.2 Ephésiens 5.28-5.29 Deutéronome 24.1 Genèse 29.23
14 quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginemProverbes 18.8 1 Timothée 5.14 Deutéronome 22.19 Exode 20.16 Proverbes 18.21
15 tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt 16 et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit 17 inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis 18 adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illumExode 18.21
19 condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suaeMatthieu 19.8-19.9 Deutéronome 22.29 Deutéronome 24.1-24.4
20 quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas 21 eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tuiGenèse 34.7 Deutéronome 13.5 Juges 20.6 Deutéronome 17.7 Deutéronome 19.19
22 si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de IsrahelLévitique 20.10 Hébreux 13.4 Ezéchiel 16.38 Ezéchiel 23.45-23.47 Jean 8.4-8.5
23 si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illaMatthieu 1.18-1.19 Deutéronome 20.7
24 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui1 Corinthiens 5.13 Deutéronome 21.14 Deutéronome 22.21-22.22 Deutéronome 13.5 Matthieu 1.20
25 sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus2 Samuel 13.14
26 puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa estDeutéronome 21.22
27 sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam1 Corinthiens 13.7
28 si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium veneritExode 22.16-22.17
29 dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suaeDeutéronome 22.19 Deutéronome 22.24 Deutéronome 21.14

Cette Bible est dans le domaine public.