Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 67 Vulgate
Louange universelle à Dieu
1 in finem David psalmus cantici 2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius 3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei 4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia 5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius 6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo 7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris 8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma 9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel 10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam 11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus 12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa 13 rex virtutum dilecti dilecti; et speciei domus dividere spolia 14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri 15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon 16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis 17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem 18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto 19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus 20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma 21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis 22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis 23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris 24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso 25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto 26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum 27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel 28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali 29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis 30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera 31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt 32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo 33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo; 34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis 35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus 36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus