Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 38.3     

Genèse 38.3
Vulgate


1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram1 Samuel 22.1 Proverbes 13.20 2 Samuel 23.13 Josué 15.35 Michée 1.15
2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam1 Chroniques 2.3 Genèse 24.3 Genèse 6.2 Genèse 34.2 Juges 16.1
3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius HerGenèse 46.12 Nombres 26.19
4 rursum concepto fetu natum filium nominavit OnamGenèse 46.12 Nombres 26.19
5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavitNombres 26.20 1 Chroniques 4.21 Genèse 38.26 Genèse 46.12 Genèse 38.11
6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine ThamarMatthieu 1.3 Genèse 21.21 Genèse 24.3
7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est1 Chroniques 2.3 Genèse 46.12 Nombres 26.19 Genèse 13.13 Genèse 6.8
8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuoDeutéronome 25.5-25.10 Nombres 36.8-36.9 Ruth 1.11 Matthieu 22.23-22.27 Lévitique 18.16
9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerenturDeutéronome 25.6 Proverbes 27.4 Jacques 3.14 Ruth 1.11 Job 5.2
10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceretGenèse 46.12 Nombres 11.1 Nombres 26.19 Proverbes 24.18 Nombres 22.34
11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris suiLévitique 22.13 Ruth 1.11-1.13
12 evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in ThamnasJosué 15.10 2 Samuel 13.39 Juges 14.1 Genèse 24.67 Genèse 31.19
13 nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves 14 quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritumGenèse 38.26 Jérémie 3.2 Genèse 24.65 Proverbes 7.12 Ezéchiel 16.25
15 quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur 16 ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meoMatthieu 26.15 2 Samuel 13.11 1 Timothée 6.10 Ezéchiel 16.33 Deutéronome 23.18
17 dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod pollicerisEzéchiel 16.33 Genèse 38.20 Genèse 38.24-38.25 Luc 16.8 Proverbes 20.16
18 ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulierGenèse 38.25-38.26 Osée 4.11 Jérémie 22.24 Luc 15.22
19 et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibusGenèse 38.14 2 Samuel 14.2 2 Samuel 14.5
20 misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eamLévitique 19.17 2 Samuel 13.3 Genèse 20.9 Juges 14.20 Luc 23.12
21 interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix 22 reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum 23 ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam2 Corinthiens 4.2 Proverbes 6.33 Romains 6.21 Apocalypse 16.15 2 Samuel 12.9
24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburaturLévitique 21.9 Juges 19.2 Genèse 20.3 Ezéchiel 23.44 Deutéronome 22.21-22.27
25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculusGenèse 38.18 Genèse 37.32 Jérémie 2.26 Apocalypse 20.12 Psaumes 50.21
26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam1 Samuel 24.17 Tite 2.11-2.12 1 Pierre 4.2-4.3 Ezéchiel 16.52 Romains 13.12
27 instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicensGenèse 25.24
28 iste egreditur prior 29 illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius PharesNombres 26.20 Genèse 46.12 Matthieu 1.3 1 Chroniques 2.4 1 Chroniques 9.4
30 postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara1 Chroniques 9.6 Matthieu 1.3 1 Chroniques 2.4

Cette Bible est dans le domaine public.