Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 20.27     

Job 20.27
Vulgate


1 respondens autem Sophar Naamathites dixitJob 2.11 Job 11.1 Job 42.9
2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapiturPsaumes 31.22 Ecclésiaste 7.9 Proverbes 29.20 Romains 10.2 Psaumes 39.2-39.3
3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihiPsaumes 49.3 Job 33.3 Job 27.11 Job 20.2 Psaumes 78.2-78.5
4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terramJob 32.7 Psaumes 115.16 Job 15.10 Job 8.8-8.9 Genèse 1.28
5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar punctiPsaumes 37.35-37.36 Job 8.12-8.13 Jacques 4.16 Psaumes 73.18-73.20 Exode 15.9-15.10
6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigeritEsaïe 14.13-14.14 Abdias 1.3-1.4 Genèse 11.4 Amos 9.2 Daniel 4.22
7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi estPsaumes 83.10 2 Rois 9.37 Job 14.10 1 Rois 14.10 Job 4.20
8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturnaPsaumes 73.20 Psaumes 90.5 Esaïe 29.7-29.8 Psaumes 18.10 Job 18.18
9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suusJob 7.8 Job 7.10 Psaumes 37.10 Job 8.18 Psaumes 37.36
10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suumJob 20.18 Job 27.16-27.17 Exode 9.2 Exode 22.1 Job 5.4
11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormientJob 21.26 Job 13.26 Psaumes 25.7 Jean 8.24 Ezéchiel 32.27
12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua suaPsaumes 10.7 Job 15.16 Proverbes 20.17 Psaumes 109.17-109.18 Genèse 3.6
13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suoMarc 9.43-9.49 Matthieu 5.29-5.30 Nombres 11.18-11.20 Romains 8.13
14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecusPsaumes 51.8-51.9 Malachie 2.2 Job 20.16 Proverbes 23.20-23.21 Proverbes 23.29-23.35
15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas DeusProverbes 23.8 Matthieu 27.3-27.4
16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperaeRomains 3.13 Actes 28.3-28.6 Matthieu 3.7 Deutéronome 32.24 Esaïe 30.6
17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyriDeutéronome 32.13-32.14 Job 29.6 2 Rois 7.2 2 Samuel 17.29 Nombres 14.23
18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebitJob 20.15 Job 20.10 Jérémie 51.34 Osée 9.1 Matthieu 23.13
19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eamJob 35.9 Proverbes 14.31 Proverbes 22.22-22.23 Michée 2.2 Job 31.38-31.39
20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poteritEcclésiaste 5.13-5.14 Esaïe 57.20-57.21
21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eiusJob 18.19 Luc 16.24-16.25 Job 15.29 Jérémie 17.11
22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eumJob 3.17 Ecclésiaste 2.18-2.20 Esaïe 10.6 Apocalypse 18.7 Job 18.7
23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suumPsaumes 78.30-78.31 Nombres 11.33 Esaïe 21.4 Exode 9.23 Genèse 19.24
24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereumAmos 5.19 Esaïe 24.18 2 Samuel 22.35 Proverbes 7.23 Jérémie 48.43-48.44
25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribilesJob 16.13 Job 18.11 Deutéronome 32.41 Job 6.4 Psaumes 7.12
26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suoPsaumes 21.9 Matthieu 8.12 Esaïe 8.22 Matthieu 3.12 Psaumes 120.4
27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eumJob 16.18 Esaïe 26.21 Job 18.18 1 Corinthiens 4.5 Psaumes 44.20-44.21
28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris DeiDeutéronome 28.31 Jacques 5.1-5.3 Job 20.18-20.22 Job 21.30 Proverbes 11.4
29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a DominoJob 27.13 Job 31.2-31.3 Job 18.21 Lamentations 3.38 Deutéronome 29.20-29.28

Cette Bible est dans le domaine public.