Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 20     

Job 20
Vulgate


1 respondens autem Sophar Naamathites dixit Job 2.11 Job 11.1 Job 42.9
2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur Ecclésiaste 7.9 Proverbes 29.20 Romains 10.2 Psaumes 39.2-39.3 Marc 6.25
3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi Job 33.3 Job 27.11 Job 20.2 Psaumes 78.2-78.5 Job 19.3
4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram Psaumes 115.16 Job 15.10 Job 8.8-8.9 Genèse 1.28 Genèse 9.1-9.3
5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti Psaumes 37.35-37.36 Jacques 4.16 Psaumes 73.18-73.20 Exode 15.9-15.10 Job 15.29-15.34
6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit Esaïe 14.13-14.14 Abdias 1.3-1.4 Genèse 11.4 Amos 9.2 Daniel 4.22
7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est 2 Rois 9.37 Job 14.10 1 Rois 14.10 Psaumes 83.10 Job 4.20
8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna Psaumes 73.20 Psaumes 90.5 Esaïe 29.7-29.8 Job 18.18 Job 27.21-27.23
9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus Job 7.8 Job 7.10 Psaumes 37.10 Job 8.18 Psaumes 37.36
10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum Job 20.18 Job 27.16-27.17 Exode 22.1 Job 5.4 Psaumes 109.10
11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient Job 21.26 Job 13.26 Psaumes 25.7 Ezéchiel 32.27 Ezéchiel 24.13
12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua Job 15.16 Psaumes 10.7 Proverbes 20.17 Psaumes 109.17-109.18 Genèse 3.6
13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo Marc 9.43-9.49 Matthieu 5.29-5.30 Nombres 11.18-11.20 Romains 8.13
14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus Malachie 2.2 Job 20.16 Proverbes 23.20-23.21 Proverbes 23.29-23.35 Deutéronome 32.24
15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus Proverbes 23.8 Matthieu 27.3-27.4
16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae Romains 3.13 Actes 28.3-28.6 Matthieu 3.7 Deutéronome 32.24 Esaïe 30.6
17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri Deutéronome 32.13-32.14 Job 29.6 2 Samuel 17.29 Nombres 14.23 Esaïe 41.17
18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit Job 20.10 Job 20.15 Jérémie 51.34 Osée 9.1 Matthieu 23.13
19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam Job 35.9 Proverbes 14.31 Job 31.38-31.39 Ecclésiaste 5.8 Job 31.13-31.22
20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit Ecclésiaste 5.13-5.14 Esaïe 57.20-57.21
21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius Job 18.19 Luc 16.24-16.25 Job 15.29 Jérémie 17.11
22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum Ecclésiaste 2.18-2.20 Esaïe 10.6 Apocalypse 18.7 Job 18.7 2 Rois 24.2
23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum Psaumes 78.30-78.31 Nombres 11.33 Exode 9.23 Genèse 19.24 Malachie 2.2
24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum Amos 5.19 Esaïe 24.18 2 Samuel 22.35 Jérémie 48.43-48.44 1 Rois 20.30
25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles Job 16.13 Job 18.11 Deutéronome 32.41 Psaumes 7.12 2 Samuel 18.14
26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo Psaumes 21.9 Esaïe 8.22 Matthieu 3.12 Psaumes 120.4 Psaumes 109.9-109.15
27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum Job 16.18 Esaïe 26.21 1 Corinthiens 4.5 Psaumes 44.20-44.21 Romains 2.16
28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei Jacques 5.1-5.3 Job 20.18-20.22 Job 21.30 Proverbes 11.4 Apocalypse 18.17
29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino Job 27.13 Job 31.2-31.3 Job 18.21 Lamentations 3.38 Deutéronome 29.20-29.28

Cette Bible est dans le domaine public.