Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 20     

Job 20
Vulgate


1 respondens autem Sophar Naamathites dixit Job 2.11 Job 42.9 Job 11.1
2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur Psaumes 116.11 Jérémie 20.9 Job 32.13-32.20 Psaumes 31.22 Ecclésiaste 7.9
3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi Psaumes 78.2-78.5 Job 19.3 Job 19.29 Psaumes 49.3 Job 33.3
4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram Job 8.8-8.9 Genèse 1.28 Genèse 9.1-9.3 Job 32.7 Psaumes 115.16
5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti Psaumes 37.35-37.36 Job 27.13-27.23 Esther 5.11-5.12 Matthieu 7.21 Job 8.12-8.13
6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit Esaïe 14.13-14.14 Abdias 1.3-1.4 Genèse 11.4 Matthieu 11.23 Daniel 4.11
7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est 1 Rois 14.10 Psaumes 83.10 2 Rois 9.37 Job 14.10 Job 7.10
8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna Psaumes 90.5 Psaumes 73.20 Esaïe 29.7-29.8 Job 27.21-27.23 Psaumes 18.10
9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus Job 7.8 Job 7.10 Psaumes 37.36 Psaumes 37.10 Job 8.18
10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum Job 20.18 Job 27.16-27.17 Proverbes 28.3 Luc 19.8 Exode 22.3
11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient Job 21.26 Job 13.26 Psaumes 25.7 Job 19.20 Jean 8.21
12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua Psaumes 10.7 Job 15.16 Genèse 3.6 Ecclésiaste 11.9 Proverbes 9.17-9.18
13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo Nombres 11.18-11.20 Romains 8.13 Marc 9.43-9.49 Matthieu 5.29-5.30
14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus Romains 3.13 2 Samuel 12.10-12.11 Jérémie 2.19 Psaumes 51.8-51.9 Malachie 2.2
15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus Proverbes 23.8 Matthieu 27.3-27.4
16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae Matthieu 3.7 Deutéronome 32.24 Esaïe 30.6 Romains 3.13 Actes 28.3-28.6
17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri Deutéronome 32.13-32.14 Job 29.6 Psaumes 36.8-36.9 Apocalypse 22.1 Jérémie 17.6-17.8
18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit Job 20.15 Job 20.10 Esaïe 24.7-24.11 Osée 8.7-8.8 Jérémie 22.13
19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam Job 35.9 Proverbes 14.31 Deutéronome 28.33 Job 24.2-24.12 Job 21.27-21.28
20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit Ecclésiaste 5.13-5.14 Esaïe 57.20-57.21
21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius Job 15.29 Jérémie 17.11 Job 18.19 Luc 16.24-16.25
22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum Job 15.29 Psaumes 39.5 Job 1.15 Job 3.17 Ecclésiaste 2.18-2.20
23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum Psaumes 78.30-78.31 Nombres 11.33 Psaumes 11.6 Luc 12.17-12.20 Esaïe 21.4
24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum Amos 5.19 Esaïe 24.18 2 Samuel 22.35 1 Rois 20.30 Amos 9.1-9.3
25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles Job 16.13 Job 18.11 Deutéronome 32.41 Jérémie 20.3-20.4 Job 27.20
26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo Psaumes 21.9 Job 18.5-18.6 Esaïe 30.33 Job 18.18-18.19 Matthieu 8.12
27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum Esaïe 26.21 Job 16.18 Deutéronome 31.28 Luc 12.2-12.3 Job 18.18
28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei Matthieu 16.26 2 Rois 20.17 Job 20.10 Deutéronome 28.31 Jacques 5.1-5.3
29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino Job 27.13 Job 31.2-31.3 Job 18.21 Matthieu 24.51 Psaumes 11.5-11.6

Cette Bible est dans le domaine public.