Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 46     

Jérémie 46
Vulgate


1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes Jérémie 1.10 Zacharie 2.8 Romains 3.29 Jérémie 25.15-25.38 Genèse 10.5
2 ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda 2 Rois 23.29 Jérémie 25.1 Ezéchiel 29.1-29.21 Esaïe 10.9 Jérémie 36.1
3 praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum Esaïe 21.5 Nahum 2.1 Jérémie 51.11-51.12 Nahum 3.14 Joël 3.9
4 iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis Ezéchiel 21.9-21.11 Jérémie 51.3 Néhémie 4.16 2 Chroniques 26.14 1 Samuel 17.5
5 quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus Jérémie 6.25 Jérémie 49.29 Jérémie 46.21 Ezéchiel 32.10 Jérémie 46.15
6 non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt Daniel 11.19 Jérémie 46.12 Juges 4.15-4.21 Jérémie 25.9 Daniel 11.22
7 quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius Jérémie 47.2 Daniel 11.22 Esaïe 8.7-8.8 Esaïe 63.1 Amos 8.8
8 Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius Ezéchiel 29.3 Exode 15.9-15.10 Esaïe 10.13-10.16 Ezéchiel 32.2 Esaïe 37.24-37.26
9 ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et iacientes sagittas Esaïe 66.19 Ezéchiel 27.10 Nahum 3.9 Jérémie 30.5 Actes 2.10
10 dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten Joël 1.15 Deutéronome 32.42 Jérémie 46.2 Jérémie 46.6 2 Rois 24.7
11 ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi Jérémie 8.22 Michée 1.9 Esaïe 47.1 Nahum 3.19 Jérémie 51.8
12 audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt Nahum 3.8-3.10 Esaïe 19.2 Jérémie 14.2 Jérémie 46.6 Jérémie 48.34
13 verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Aegypti Jérémie 44.30 Jérémie 43.10-43.13 Esaïe 29.1-29.24 Esaïe 19.1-19.25
14 adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit gladius ea quae per circuitum tuum sunt Jérémie 46.10 Jérémie 44.1 Nahum 2.13 Jérémie 46.3-46.4 Jérémie 43.8-43.9
15 quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum Esaïe 66.15-66.16 Jérémie 46.5 Psaumes 18.39 Psaumes 68.2 Psaumes 18.14
16 multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae Lévitique 26.36-26.37 Jérémie 51.9 Jérémie 46.6 Jérémie 50.16 Jérémie 46.21
17 vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum adduxit tempus Esaïe 19.11-19.16 Exode 15.9 1 Rois 20.10 Esaïe 31.3 Esaïe 37.27-37.29
18 vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet Jérémie 48.15 Josué 19.22 Juges 4.6 Malachie 1.14 Esaïe 47.4
19 vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis Esaïe 20.4 Jérémie 48.18 Ezéchiel 30.13 Jérémie 44.1 Jérémie 51.29-51.30
20 vitula eligans atque formonsa Aegyptus stimulator ab aquilone veniet ei Osée 10.11 Jérémie 47.2 Jérémie 1.14 Jérémie 46.6 Jérémie 46.10
21 mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum 2 Rois 7.6 Jérémie 46.5 Amos 6.4 2 Samuel 10.6 Michée 7.4
22 vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes Esaïe 14.8 Esaïe 29.4 Zacharie 11.2 Esaïe 10.15 Jérémie 51.20-51.23
23 succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus Juges 7.12 Juges 6.5 Joël 2.25 Apocalypse 9.2-9.10 Esaïe 10.18
24 confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis Jérémie 1.15 Jérémie 46.19-46.20 Ezéchiel 29.1-29.21 Jérémie 46.11 Psaumes 137.8
25 dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo Exode 12.12 Sophonie 2.11 Jérémie 43.12-43.13 Esaïe 20.5-20.6 Nahum 3.8-3.9
26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus Jérémie 44.30 Ezéchiel 32.11 Ezéchiel 29.8-29.14 Jérémie 49.39 Jérémie 48.47
27 et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum Jérémie 50.19 Esaïe 43.5 Jérémie 30.10-30.11 Jérémie 29.14 Jérémie 23.6
28 et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi Jérémie 4.27 Jérémie 10.24 Jérémie 30.11 Psaumes 46.11 Esaïe 43.2

Cette Bible est dans le domaine public.