Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 12.42     

Marc 12.42
Vulgate


1 et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus estEsaïe 5.1-5.4 Marc 4.33-4.34 Psaumes 80.8-80.16 Marc 4.11-4.13 Marc 4.2
2 et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineaeLuc 12.48 Luc 20.10 Michée 7.1 Jérémie 25.4-25.5 Zacharie 1.3-1.6
3 qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum1 Thessaloniciens 2.15 Hébreux 11.36-11.37 Néhémie 9.26 Actes 7.52 2 Chroniques 36.16
4 et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt 5 et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentesMatthieu 5.12 Marc 9.13 Matthieu 22.6 Néhémie 9.30 Matthieu 21.35-21.36
6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meumHébreux 1.1-1.2 Matthieu 3.17 Matthieu 11.27 Genèse 22.12 Genèse 37.11-37.13
7 coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditasActes 13.27-13.28 Esaïe 49.7 Actes 5.28 Genèse 3.15 Actes 2.23
8 et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineamHébreux 13.11-13.13 Matthieu 21.39 Luc 20.15 Matthieu 21.33
9 quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliisMatthieu 21.43 Luc 19.27 Actes 28.23-28.28 Zacharie 13.7-13.9 Esaïe 32.15-32.16
10 nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguliPsaumes 118.22-118.23 Esaïe 28.16 Matthieu 21.16 Romains 9.33 Matthieu 12.3
11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostrisActes 3.12-3.16 Actes 2.32-2.36 Actes 2.12 1 Timothée 3.16 Nombres 23.23
12 et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abieruntMarc 11.18 Jean 7.25 Jean 7.44 Jean 7.30 Matthieu 22.22
13 et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verboLuc 20.20-20.26 Marc 3.6 Luc 11.54 Marc 8.15 Psaumes 140.5
14 qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus2 Chroniques 18.13 Matthieu 22.17 Jérémie 15.19-15.21 Ezéchiel 2.6-2.7 2 Corinthiens 5.16
15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videamMatthieu 22.18 Jean 2.24-2.25 Apocalypse 2.23 Luc 20.23 Marc 10.2
16 at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi CaesarisApocalypse 3.12 Luc 20.24-20.26 2 Timothée 2.19 Matthieu 22.19-22.22
17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eoRomains 13.7 Job 5.12-5.13 1 Pierre 2.17 Romains 12.1 Malachie 1.6
18 et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentesActes 4.1-4.2 Matthieu 22.23-22.33 Luc 20.27-20.40 1 Corinthiens 15.13-15.18 Actes 23.6-23.9
19 magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suoRuth 4.5 Deutéronome 25.5-25.10 Ruth 1.11-1.13 Genèse 38.8
20 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semineLuc 20.29-20.33 Matthieu 22.25-22.28
21 et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter 22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier 23 in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem 24 et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem DeiJean 20.9 2 Timothée 3.15-3.17 Esaïe 25.8 Matthieu 22.29 Osée 6.2
25 cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelisHébreux 12.22-12.23 1 Corinthiens 15.42-15.54 Matthieu 22.30 Luc 20.35-20.36 1 Jean 3.2
26 de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus IacobLuc 20.37 Genèse 31.42 Matthieu 22.31-22.32 Genèse 28.13 Genèse 32.9
27 non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratisRomains 14.9 Romains 4.17 Hébreux 11.13-11.16 Proverbes 19.27 Hébreux 3.10
28 et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatumMatthieu 22.34-22.40 Luc 20.39 Luc 10.25-10.28 Matthieu 23.23 Matthieu 5.19
29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus estDeutéronome 6.4 Romains 3.30 1 Corinthiens 8.4 Galates 3.20 Jacques 2.19
30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatumDeutéronome 6.5
31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non estGalates 5.14 Romains 13.8-13.9 Matthieu 19.18-19.19 Lévitique 19.18 1 Jean 4.21
32 et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eumEsaïe 45.18 Esaïe 46.9 Esaïe 45.14 Deutéronome 4.39 Esaïe 44.8
33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiisOsée 6.6 1 Samuel 15.22 Michée 6.6-6.8 Matthieu 9.13 Matthieu 12.7
34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogareMatthieu 22.46 Luc 20.40 Colossiens 4.6 Tite 1.9-1.11 Galates 2.19
35 et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse DavidLuc 20.41-20.44 Matthieu 26.55 Luc 21.37 Luc 20.1 Matthieu 9.27
36 ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorumPsaumes 110.1 Hébreux 1.13 1 Corinthiens 15.25 Hébreux 10.12-10.13 Actes 2.34-2.36
37 ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivitRomains 1.3-1.4 Jean 12.9 1 Timothée 3.16 Jacques 2.5 Luc 19.48
38 et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foroLuc 11.43 Luc 20.45-20.47 Matthieu 23.1-23.7 Luc 14.7-14.11 Matthieu 10.17
39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenisJacques 2.2-2.3
40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudiciumMatthieu 23.13 Luc 20.47 Matthieu 6.7 Matthieu 23.33 Luc 12.47-12.48
41 et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multaJean 8.20 2 Rois 12.9 Luc 21.1-21.4 Matthieu 27.6
42 cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans 43 et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium2 Corinthiens 8.12 2 Corinthiens 8.2 2 Corinthiens 9.6-9.8 Exode 35.21-35.29 Actes 11.29
44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suumLuc 8.43 Philippiens 4.10-4.17 2 Corinthiens 8.2-8.3 Luc 21.2-21.4 Néhémie 7.70-7.72

Cette Bible est dans le domaine public.