Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Corinthiens 10     

1 Corinthiens 10
Vulgate


1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt Exode 14.29 Néhémie 9.11-9.12 Psaumes 66.6 Psaumes 78.13-78.14 Psaumes 105.39
2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari Hébreux 3.2-3.3 Jean 9.28-9.29 Exode 14.31 Galates 3.27 1 Corinthiens 1.13-1.16
3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt Deutéronome 8.3 Néhémie 9.20 Exode 16.35 Néhémie 9.15 Psaumes 105.40
4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus Exode 17.6 Nombres 20.11 Psaumes 78.15 Jean 4.14 Jean 7.37
5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto Hébreux 3.17 Nombres 26.64-26.65 Jude 1.5 Nombres 14.28-14.35 Nombres 14.37
6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt Nombres 11.4 1 Corinthiens 10.11 Romains 5.14 Hébreux 4.11 Psaumes 106.14-106.15
7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere Exode 32.6-32.8 Exode 32.17 Exode 32.4 Deutéronome 9.16-9.21 1 Corinthiens 5.11
8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia Nombres 25.1-25.9 1 Corinthiens 6.18 Psaumes 106.29 1 Corinthiens 6.9 Apocalypse 2.14
9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt Nombres 21.5-21.6 Exode 17.7 Exode 17.2 Psaumes 78.18 Psaumes 95.9
10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore 2 Samuel 24.16 Exode 12.23 1 Chroniques 21.15 Nombres 16.41 Hébreux 11.28
11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt Romains 15.4 1 Corinthiens 9.10 Romains 13.11 1 Jean 2.18 Philippiens 4.5
12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat Romains 11.20 Matthieu 26.40-26.41 Matthieu 26.33-26.34 Apocalypse 3.17-3.18 Proverbes 16.18
13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere 2 Timothée 4.18 2 Pierre 2.9 Luc 22.46 1 Pierre 5.8-5.9 Ephésiens 6.12-6.13
14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura 1 Corinthiens 10.7 1 Jean 5.21 2 Corinthiens 11.11 1 Corinthiens 10.20-10.21 Apocalypse 22.15
15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico 1 Corinthiens 8.1 1 Thessaloniciens 5.21 1 Corinthiens 6.5 Job 34.2-34.3 1 Corinthiens 11.13
16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est Matthieu 26.26-26.28 Actes 2.42 Actes 20.7 Luc 22.19-22.20 1 Jean 1.7
17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur Romains 12.5 1 Corinthiens 12.27 1 Corinthiens 12.12 Colossiens 3.15 Ephésiens 4.25
18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris Romains 4.1 Romains 1.3 Romains 9.3-9.8 Lévitique 3.3-3.5 Ephésiens 2.11-2.12
19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid 1 Corinthiens 8.4 1 Corinthiens 1.28 Esaïe 41.29 Esaïe 40.17 1 Corinthiens 3.7
20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum Apocalypse 9.20 2 Corinthiens 4.4 Psaumes 106.37-106.39 2 Chroniques 11.15 Deutéronome 32.16-32.17
21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum Matthieu 6.24 Esaïe 65.11 1 Rois 18.21 1 Corinthiens 8.10 Deutéronome 32.37-32.38
22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt Deutéronome 32.21 Deutéronome 32.16 Ecclésiaste 6.10 Ezéchiel 22.14 Josué 24.19
23 omnia licent sed non omnia aedificant 1 Corinthiens 6.12 1 Corinthiens 8.9 Ephésiens 4.29 Romains 14.19-14.20 1 Thessaloniciens 5.11
24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius 1 Corinthiens 13.5 Philippiens 2.21 1 Corinthiens 10.33 Philippiens 2.4-2.5 1 Corinthiens 9.19-9.23
25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam 1 Corinthiens 8.7 1 Timothée 4.4 Actes 10.15 Romains 14.14 Tite 1.15
26 Domini est terra et plenitudo eius Psaumes 24.1 Psaumes 50.12 Exode 19.5 Job 41.11 Deutéronome 10.14
27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam Luc 15.23 Luc 10.7-10.8 Luc 19.7 2 Corinthiens 1.13 1 Corinthiens 10.25
28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam Matthieu 6.31-6.32 Romains 14.15 1 Corinthiens 10.26 Deutéronome 10.14 Psaumes 115.16
29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim
libertas mea iudicatur ab alia conscientia 1 Corinthiens 9.19 1 Thessaloniciens 5.22 1 Corinthiens 10.32 Romains 14.15-14.21 2 Corinthiens 8.21
30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago Romains 14.6 1 Timothée 4.3-4.4
31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite Colossiens 3.17 Colossiens 3.23 1 Pierre 4.11 Luc 11.41 Deutéronome 12.18
32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei Actes 20.28 1 Corinthiens 8.13 1 Corinthiens 11.22 Romains 14.13 1 Timothée 3.5
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant 1 Corinthiens 10.24 Galates 1.10 1 Corinthiens 9.19-9.23 2 Corinthiens 11.28-11.29 Romains 11.14

Cette Bible est dans le domaine public.