Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 30.10     

1 Samuel 30.10
Vulgate


1 cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni1 Samuel 15.7 1 Samuel 29.11 1 Samuel 27.8-27.10 1 Samuel 29.4 Genèse 24.62
2 et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant in itinere suo1 Samuel 27.11 Esaïe 27.8-27.9 Psaumes 76.10 1 Samuel 30.19 Job 38.11
3 cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivasApocalypse 3.9 Hébreux 12.6 Psaumes 34.19 1 Pierre 1.6-1.7
4 levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimaeNombres 14.1 Esdras 10.1 Juges 21.2 Genèse 37.33-37.35 1 Samuel 11.4
5 siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli2 Samuel 2.2 1 Samuel 25.42-25.43 2 Samuel 3.2-3.3 1 Samuel 1.2 1 Samuel 27.3
6 et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suoPsaumes 56.3-56.4 Psaumes 25.17 Psaumes 56.11 Psaumes 18.6 Psaumes 40.1-40.2
7 et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David1 Samuel 22.20-22.21 1 Rois 2.26 Marc 2.26 1 Samuel 23.2-23.9
8 et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedam1 Samuel 30.18 1 Samuel 23.2 2 Samuel 5.19 2 Samuel 5.23 Juges 20.23
9 abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt1 Samuel 27.2
10 persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor1 Samuel 30.21 1 Samuel 30.9 1 Samuel 14.31 Juges 8.4-8.5 1 Samuel 14.20
11 et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquamLuc 10.36-10.37 Deutéronome 15.7-15.11 Deutéronome 23.7 Proverbes 25.21 Matthieu 25.35
12 sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibusJuges 15.19 1 Samuel 14.27 Jonas 1.17 Esaïe 40.29-40.31 1 Samuel 30.13
13 dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae dereliquit autem me dominus meus quia aegrotare coepi nudius tertiusJob 31.13-31.15 Jacques 2.13 Proverbes 12.10
14 siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni2 Samuel 8.18 Ezéchiel 25.16 1 Rois 1.44 1 Rois 1.38 Sophonie 2.5
15 dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istumEzéchiel 17.19 Josué 9.15 Josué 9.19-9.20 1 Samuel 29.6 Josué 2.12
16 qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra IudaJuges 16.23-16.30 Exode 32.17-32.19 2 Samuel 13.28 Luc 17.27-17.29 Apocalypse 11.10-11.13
17 et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant1 Samuel 11.11 Juges 4.16 1 Samuel 15.3 1 Rois 20.29-20.30 Psaumes 18.42
18 eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae et duas uxores suas eruitGenèse 14.16
19 nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia reduxit DavidGenèse 14.14-14.16 Psaumes 34.9-34.10 Psaumes 91.9-91.10 1 Samuel 30.8 Job 1.10
20 et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque haec est praeda David1 Samuel 30.26 Nombres 31.9-31.12 Romains 8.37 Esaïe 53.12 2 Chroniques 20.25
21 venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice1 Samuel 30.10 Juges 8.15 Hébreux 13.1 1 Pierre 3.8
22 respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedantMatthieu 7.12 Deutéronome 13.13 1 Samuel 25.25 1 Rois 21.10 1 Samuel 22.2
23 dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quae tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra1 Chroniques 29.12-29.14 Juges 19.23 Actes 7.2 Genèse 19.7 Deutéronome 8.10
24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et similiter dividentNombres 31.27 Josué 22.8 1 Samuel 25.13 Psaumes 68.12
25 et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc1 Samuel 16.13
26 venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de praeda hostium Domini1 Samuel 25.27 Psaumes 35.27 Psaumes 68.18 2 Rois 5.15 Genèse 33.11
27 his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et qui in IetherJosué 15.48 Josué 19.8 Josué 21.14 Juges 1.22-1.23 Genèse 28.19
28 et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in EsthamaJosué 15.50 Josué 13.16 Josué 21.14
29 et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli et qui in urbibus Ceni1 Samuel 27.10 Juges 1.16 1 Samuel 15.6 1 Samuel 23.19
30 et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in AthacJuges 1.17 Josué 19.4 Josué 15.42 Nombres 14.45
31 et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius2 Samuel 2.1 Josué 14.13-14.15 2 Samuel 15.10 2 Samuel 4.1 2 Samuel 2.4

Cette Bible est dans le domaine public.