Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 13.18     

2 Samuel 13.18
Vulgate


1 factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David2 Samuel 3.2-3.3 1 Chroniques 3.9 1 Chroniques 3.2 2 Samuel 14.27 Proverbes 31.30
2 et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea2 Corinthiens 7.10 1 Rois 21.4 Cantique 5.8
3 erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David vir prudens valde1 Samuel 16.9 Jacques 3.15 Proverbes 19.6 Genèse 38.1 2 Samuel 14.2
4 qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amoEsaïe 3.9 Esther 5.13-5.14 Michée 7.3 Lévitique 18.9 Luc 12.32
5 cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius2 Samuel 16.21-17.4 Marc 6.24-6.25 Actes 23.15 Psaumes 50.18-50.19 Proverbes 19.27
6 accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eiusGenèse 18.6 Matthieu 13.33
7 misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum 8 venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas 9 tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque eiecissent omnesGenèse 45.1 Juges 3.19 Jean 3.20
10 dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave 11 cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror meaGenèse 39.11-39.12
12 quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hancJuges 20.6 Lévitique 20.17 Juges 19.23 Genèse 34.7 Lévitique 18.9
13 et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibiGenèse 19.8 Juges 19.24 Genèse 20.12
14 noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa2 Samuel 12.11 Esther 7.8 Deutéronome 22.25-22.27 Juges 20.5
15 et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vadeEzéchiel 23.17
16 quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam 17 sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam 18 quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eamGenèse 37.3 Juges 5.30 Psaumes 45.13-45.14 Genèse 37.32 Genèse 37.23
19 quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamansJérémie 2.37 Josué 7.6 2 Samuel 1.2 Esther 4.1 Job 2.12
20 dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris suiGenèse 34.2 Romains 12.19 Proverbes 26.24 Genèse 46.15
21 cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valdeGenèse 34.7 2 Samuel 12.10 Psaumes 101.8 2 Samuel 3.28-3.29 1 Samuel 2.29
22 porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suamLévitique 19.17-19.18 Genèse 31.24 Genèse 24.50 1 Jean 3.15 Genèse 31.29
23 factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regisGenèse 38.12-38.13 1 Samuel 25.4 1 Samuel 25.2 1 Rois 1.9 2 Chroniques 26.10
24 venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum2 Samuel 11.8-11.15 Psaumes 55.21 Psaumes 12.2 Jérémie 41.6-41.7
25 dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit eiJuges 19.7-19.10 Luc 24.29 Luc 14.23 Actes 16.15 Genèse 19.2-19.3
26 et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum2 Samuel 3.27 2 Samuel 11.13-11.15 Psaumes 55.21 2 Samuel 20.9
27 coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regisProverbes 26.24-26.26
28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortesJuges 19.6 Juges 19.9 Juges 19.22 Ruth 3.7 1 Samuel 25.36-25.38
29 fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt1 Rois 1.33 2 Samuel 18.9 Lévitique 19.19 Proverbes 29.12 Michée 7.3
30 cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus 31 surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua2 Samuel 1.11 2 Samuel 12.16 Genèse 37.29 Job 1.20 2 Samuel 3.31
32 respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eiusGenèse 27.41 1 Samuel 16.9 Psaumes 7.14 Proverbes 24.11-24.12 2 Samuel 13.3
33 nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est2 Samuel 19.19
34 fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montisGenèse 4.8-4.14 Amos 5.19 Proverbes 28.17 2 Samuel 13.37-13.38
35 dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est 36 cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis2 Samuel 12.21 2 Samuel 13.15 2 Samuel 18.33
37 porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus2 Samuel 3.3 2 Samuel 14.23 2 Samuel 13.34 2 Samuel 14.32 1 Chroniques 3.2
38 Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis2 Samuel 14.23 2 Samuel 14.32 2 Samuel 15.8
39 cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interituGenèse 38.12 Genèse 24.67 Genèse 37.35 Philippiens 2.26 Deutéronome 28.32

Cette Bible est dans le domaine public.