Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
2 Samuel 13 Vulgate
Viol de Tamar par Amnon
1 factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David 2 Samuel 3.2-3.3 1 Chroniques 3.9 1 Chroniques 3.2 2 Samuel 14.27 Proverbes 31.30 2 et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea 2 Corinthiens 7.10 1 Rois 21.4 Cantique 5.8 3 erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David vir prudens valde 1 Samuel 16.9 Jacques 3.15 Proverbes 19.6 Genèse 38.1 2 Samuel 14.2 4 qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo Esaïe 3.9 Esther 5.13-5.14 Michée 7.3 Lévitique 18.9 Luc 12.32 5 cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius 2 Samuel 16.21-17.4 Marc 6.24-6.25 Actes 23.15 Psaumes 50.18-50.19 Proverbes 19.27 6 accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius Genèse 18.6 Matthieu 13.33 7 misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum 8 venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas 9 tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque eiecissent omnes Genèse 45.1 Juges 3.19 Jean 3.20 10 dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave 11 cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror mea Genèse 39.11-39.12 12 quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc Juges 20.6 Lévitique 20.17 Juges 19.23 Genèse 34.7 Lévitique 18.9 13 et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi Genèse 19.8 Juges 19.24 Genèse 20.12 14 noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa 2 Samuel 12.11 Esther 7.8 Deutéronome 22.25-22.27 Juges 20.5 15 et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade Ezéchiel 23.17 16 quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam 17 sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam 18 quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam Genèse 37.3 Juges 5.30 Psaumes 45.13-45.14 Genèse 37.32 Genèse 37.23 19 quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans Jérémie 2.37 Josué 7.6 2 Samuel 1.2 Esther 4.1 Job 2.12 20 dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui Genèse 34.2 Romains 12.19 Proverbes 26.24 Genèse 46.15 21 cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde Genèse 34.7 2 Samuel 12.10 Psaumes 101.8 2 Samuel 3.28-3.29 1 Samuel 2.29 22 porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam Lévitique 19.17-19.18 Genèse 31.24 Genèse 24.50 1 Jean 3.15 Genèse 31.29