Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Néhémie 13     

Néhémie 13
Vulgate


1 in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum Deutéronome 23.3-23.5 Néhémie 9.3 Néhémie 13.23 Deutéronome 31.11-31.12 2 Rois 23.2
2 eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem Deutéronome 23.5 Matthieu 25.40 Psaumes 109.28 Michée 6.5 Nombres 22.3-22.11
3 factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israhel Néhémie 9.2 Exode 12.38 Nombres 11.4 Néhémie 10.28 Psaumes 19.7-19.11
4 et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae Néhémie 12.44 Néhémie 2.10 Néhémie 13.28 Néhémie 6.17-6.18 Néhémie 12.10
5 fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales Néhémie 12.44 2 Chroniques 34.11 Nombres 18.21-18.24 Néhémie 10.38
6 in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem Néhémie 5.14 Néhémie 2.5-2.6 2 Chroniques 24.17-24.18 Esdras 6.22 Exode 32.1
7 et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei Néhémie 13.5 Néhémie 13.1 Matthieu 21.12-21.13 Lamentations 1.10 1 Corinthiens 1.11
8 et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacio Esdras 10.1 Psaumes 69.9 Esdras 9.3-9.4 Marc 11.15-11.17 Jean 2.13-2.17
9 praecepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus 2 Chroniques 29.5 Néhémie 12.45 2 Chroniques 29.15-29.19
10 et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant Néhémie 10.37 Malachie 3.8 Deutéronome 12.19 Néhémie 12.47 Néhémie 12.28-12.29
11 et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis Néhémie 10.39 Néhémie 13.25 Néhémie 13.17 1 Samuel 2.17 Malachie 3.8-3.11
12 et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei in horrea Néhémie 12.44 Néhémie 10.37-10.39 Malachie 3.10 Nombres 18.20-18.26 Deutéronome 14.22
13 et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum Néhémie 7.2 1 Corinthiens 4.2 Néhémie 12.44 Actes 6.3 Actes 6.1
14 memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius Néhémie 13.22 Néhémie 5.19 Psaumes 122.6-122.9 Néhémie 13.31 2 Chroniques 31.20-31.21
15 in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent Néhémie 10.31 Exode 34.21 Néhémie 13.21 Jérémie 17.21-17.22 Exode 20.8-20.11
16 et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem Exode 23.12 Deutéronome 5.14
17 et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati Néhémie 13.11 Néhémie 13.25 Néhémie 5.7 Proverbes 28.4 Jérémie 13.18
18 numquid non haec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israhel violando sabbatum Jérémie 17.21-17.23 Jérémie 17.27 Ezéchiel 23.26 Nombres 32.14 Ezéchiel 23.8
19 factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati Lévitique 23.32 Jérémie 17.19-17.22 Exode 31.14-31.17 Lévitique 23.22 Néhémie 7.3
20 et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis 21 et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato Romains 13.3-13.4 Esdras 7.26 1 Pierre 2.14 Néhémie 13.15
22 dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum Néhémie 12.30 Néhémie 13.14 Néhémie 13.31 2 Chroniques 29.4-29.5 2 Chroniques 29.27
23 sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidas Néhémie 10.30 Esdras 9.1-9.2 Néhémie 13.1 Esdras 10.10 Esdras 10.44
24 et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi Sophonie 3.9
25 et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens Néhémie 10.29-10.30 Néhémie 13.17 Esdras 10.5 Néhémie 13.11 Néhémie 5.13
26 numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae 1 Rois 3.13 2 Chroniques 1.12 2 Samuel 12.24-12.25 1 Rois 11.1-11.8 2 Chroniques 9.22
27 numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas Esdras 10.2 1 Samuel 30.24
28 de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me Néhémie 2.19 Néhémie 3.1 Néhémie 12.10 Néhémie 2.10 Néhémie 12.22
29 recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum Néhémie 6.14 Lévitique 21.1-21.7 Nombres 16.9-16.10 Psaumes 59.5-59.13 1 Samuel 2.30
30 igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo Néhémie 10.30 Néhémie 12.1-12.26 1 Chroniques 23.1-23.26
31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum Néhémie 13.22 Néhémie 10.34 Néhémie 13.14 Psaumes 106.4 Psaumes 26.8-26.9

Cette Bible est dans le domaine public.