Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 21     

Job 21
Vulgate


1 respondens autem Iob dixit 2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam Job 13.3-13.4 Job 16.2 Juges 9.7 Job 15.11 Job 33.1
3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete Job 16.10 Job 17.2 Job 16.20 Job 13.13 Job 12.4-12.5
4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari Job 7.11-7.21 Psaumes 22.1-22.3 Job 6.11 Job 10.1-10.2 Exode 6.9
5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro Job 40.4 Juges 18.19 Job 29.9 Proverbes 30.32 Amos 5.13
6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor Psaumes 77.3 Habakuk 3.16 Lamentations 3.19-3.20 Psaumes 119.120 Psaumes 88.15
7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis Job 12.6 Habakuk 1.13 Psaumes 73.3-73.12 Jérémie 12.1-12.3 Psaumes 37.35
8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum Job 18.19 Proverbes 17.6 Psaumes 17.14 Job 5.3-5.4 Job 20.10
9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos Job 9.34 Psaumes 73.5 Job 18.11 Psaumes 73.19 Esaïe 57.19-57.21
10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo Exode 23.26 Luc 12.16-12.21 Deutéronome 7.13-7.14 Psaumes 144.13-144.14 Deutéronome 28.11
11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus Psaumes 127.3-127.5 Psaumes 107.41
12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi Esaïe 5.12 Genèse 4.21 Amos 6.4-6.6 Esaïe 22.13 Genèse 31.27
13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt Job 36.11 Psaumes 73.4 Luc 17.28-17.29 Luc 12.19-12.20 Matthieu 24.38-24.39
14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus Job 22.17 Proverbes 1.29 Luc 8.37 Proverbes 1.22 2 Timothée 4.3-4.4
15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum Exode 5.2 Job 34.9 Malachie 1.13-1.14 Esaïe 30.11 Osée 13.6
16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me Job 22.18 Psaumes 1.1 Ecclésiaste 8.8 Proverbes 5.8 Job 1.21
17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui Job 18.5-18.6 Romains 2.8-2.9 Psaumes 32.10 Luc 12.46 Proverbes 24.20
18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit Psaumes 1.4 Psaumes 83.13 Psaumes 35.5 Job 13.25 Esaïe 17.13
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet Exode 20.5 Jérémie 31.29 2 Timothée 4.14 Matthieu 6.19-6.20 Psaumes 109.9-109.31
20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet Apocalypse 14.10 Esaïe 51.17 Psaumes 75.8 Job 27.19 Psaumes 60.3
21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur Job 14.5 Psaumes 55.23 Psaumes 102.24 Job 14.21 Luc 16.27-16.28
22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat Romains 11.34 Esaïe 40.13-40.14 1 Corinthiens 2.16 Job 35.11 Esaïe 40.22-40.23
23 iste moritur robustus et sanus dives et felix Psaumes 73.4-73.5 Luc 12.19-12.21 Psaumes 49.17 Job 20.22-20.23
24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur Proverbes 3.8 Job 15.27 Psaumes 17.10
25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus Job 7.11 Job 9.18 1 Rois 17.12 Ezéchiel 12.18 2 Samuel 17.8
26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos Ecclésiaste 9.2 Esaïe 14.11 Job 20.11 Job 3.18-3.19 Job 19.26
27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas Job 5.3-5.5 Job 8.3-8.6 Psaumes 59.4 Job 20.29 Job 42.7
28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum Job 8.22 Job 20.7 Nombres 16.26-16.34 Habakuk 2.9-2.11 Job 1.3
29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis Psaumes 129.8
30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur Proverbes 16.4 Job 20.28 Proverbes 11.4 Jude 1.13 2 Pierre 2.9-2.17
31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi Deutéronome 7.10 Galates 2.11 Romains 12.19 Jérémie 2.33-2.35 Marc 6.18
32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit Luc 16.22 Ezéchiel 32.21-32.32 Psaumes 49.14
33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles Hébreux 9.27 Job 30.23 Job 3.22 Job 3.17-3.19 Genèse 3.19
34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati Job 16.2 Job 13.4 Job 32.3 Job 42.7

Cette Bible est dans le domaine public.