Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 21.5     

Job 21.5
Vulgate


1 respondens autem Iob dixit 2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiamJob 33.31-33.33 Job 18.2 Hébreux 2.1 Esaïe 55.2 Job 13.3-13.4
3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba rideteJob 17.2 Job 16.10 Job 16.20 Job 12.4-12.5 Job 13.9
4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristariPsaumes 42.11 Psaumes 102.1 Matthieu 26.38 Psaumes 77.3-77.9 Job 7.11-7.21
5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestroJuges 18.19 Job 29.9 Job 40.4 Proverbes 30.32 Psaumes 39.9
6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremorPsaumes 119.120 Psaumes 88.15 Psaumes 77.3 Habakuk 3.16 Lamentations 3.19-3.20
7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiisJob 12.6 Psaumes 73.3-73.12 Jérémie 12.1-12.3 Psaumes 37.35 Habakuk 1.13
8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorumJob 5.3-5.4 Job 20.10 Job 20.28 Job 18.19 Proverbes 17.6
9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illosPsaumes 73.5 Job 9.34 Esaïe 57.19-57.21 Job 15.21 Job 18.11
10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suoExode 23.26 Psaumes 144.13-144.14 Deutéronome 28.11 Luc 16.19 Ecclésiaste 9.1-9.2
11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibusPsaumes 127.3-127.5 Psaumes 107.41
12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organiAmos 6.4-6.6 Esaïe 5.12 Genèse 4.21 Genèse 31.27 Esaïe 22.13
13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descenduntJob 36.11 Luc 12.19-12.20 Matthieu 24.38-24.39 Psaumes 73.4 Luc 17.28-17.29
14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumusJob 22.17 Proverbes 1.29 2 Thessaloniciens 2.10-2.12 Luc 8.28 Psaumes 10.11
15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illumExode 5.2 Job 34.9 Malachie 1.13-1.14 Job 35.3 Matthieu 7.7
16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a meJob 22.18 Psaumes 1.1 Luc 16.2 Psaumes 49.6-49.7 Psaumes 52.5-52.7
17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris suiJob 18.5-18.6 Job 18.18 Proverbes 20.20 Psaumes 90.7-90.9 Matthieu 25.8
18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergitPsaumes 1.4 Job 13.25 Psaumes 83.13 Psaumes 35.5 Esaïe 17.13
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc scietExode 20.5 Jérémie 31.29 Deutéronome 32.41 Esaïe 14.21 Ezéchiel 18.14
20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibetEsaïe 51.17 Apocalypse 14.10 Psaumes 75.8 Jérémie 51.7 Jérémie 25.15-25.16
21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidieturJob 14.5 Job 14.21 Luc 16.27-16.28 Ecclésiaste 2.18-2.19 Psaumes 55.23
22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicatRomains 11.34 Esaïe 40.13-40.14 1 Corinthiens 2.16 Ecclésiaste 5.8 Job 40.2
23 iste moritur robustus et sanus dives et felixJob 20.22-20.23 Psaumes 73.4-73.5 Luc 12.19-12.21 Psaumes 49.17
24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inriganturProverbes 3.8 Job 15.27 Psaumes 17.10
25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibusJob 7.11 Proverbes 14.10 Ezéchiel 4.16-4.17 Job 3.20 Job 10.1
26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eosEsaïe 14.11 Ecclésiaste 9.2 Job 20.11 Job 3.18-3.19 Job 24.20
27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquasPsaumes 119.86 1 Pierre 2.19 Job 32.3 Luc 5.22 Job 5.3-5.5
28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorumJob 20.7 Job 8.22 Job 31.37 Zacharie 5.4 Psaumes 52.5-52.6
29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetisPsaumes 129.8
30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris duciturProverbes 16.4 Job 20.28 Psaumes 110.5 Nahum 1.2 Sophonie 1.15
31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illiDeutéronome 7.10 Galates 2.11 1 Rois 21.19-21.24 Job 41.11 Actes 24.25
32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabitLuc 16.22 Ezéchiel 32.21-32.32 Psaumes 49.14
33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabilesHébreux 9.27 Job 30.23 Ecclésiaste 1.4 Ecclésiaste 8.8 Ecclésiaste 12.7
34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritatiJob 16.2 Job 42.7 Job 13.4 Job 32.3

Cette Bible est dans le domaine public.