Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 5     

Job 5
Vulgate


1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere Job 15.15 Psaumes 106.16 Job 15.8-15.10 Ephésiens 1.1 Esaïe 41.21-41.23
2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia Psaumes 107.17 Romains 2.8 1 Samuel 18.8-18.9 Ecclésiaste 7.9 Psaumes 14.1
3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim Psaumes 73.18-73.20 Psaumes 37.35-37.36 Psaumes 92.7 Job 27.8 Psaumes 69.25
4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat Psaumes 127.5 Psaumes 119.155 Luc 13.4-13.5 Job 8.4 Job 18.16-18.19
5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius Lamentations 2.5 Job 1.17 Jérémie 51.34 Job 2.3 Job 1.15
6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor Lamentations 3.38 Psaumes 90.7 Esaïe 45.7 Job 34.29 Hébreux 12.15
7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum Job 14.1 Genèse 3.17-3.19 1 Corinthiens 10.13 Ecclésiaste 1.8 Psaumes 90.8-90.9
8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum Psaumes 50.15 Psaumes 37.5 1 Pierre 4.19 Job 22.27 Genèse 32.7-32.12
9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero Psaumes 40.5 Job 9.10 Psaumes 72.18 Romains 11.33 Job 37.5
10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa Psaumes 147.8 Jérémie 5.24 Jérémie 14.22 Actes 14.17 Amos 4.7
11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate 1 Samuel 2.7-2.8 Luc 1.52-1.53 1 Pierre 1.3 Psaumes 113.7 Ezéchiel 17.24
12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant Néhémie 4.15 Esaïe 8.10 Psaumes 33.10-33.11 Psaumes 21.11 Proverbes 21.30
13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat 1 Corinthiens 1.19-1.20 Luc 1.51 1 Corinthiens 3.19 Psaumes 9.15-9.16 Psaumes 35.7-35.8
14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie Job 12.25 Deutéronome 28.29 Esaïe 59.10 Proverbes 4.19 Amos 8.9
15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem Psaumes 35.10 Psaumes 72.4 Psaumes 10.17 Psaumes 107.41 Psaumes 10.14
16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum Psaumes 107.42 1 Samuel 2.8-2.9 Psaumes 63.11 Zacharie 9.12 Psaumes 9.18
17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes Psaumes 94.12 Jacques 1.12 Hébreux 12.5-12.11 Jérémie 31.18 Apocalypse 3.19
18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt Osée 6.1 Deutéronome 32.39 1 Samuel 2.6 Esaïe 30.26 Psaumes 147.3
19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum Psaumes 34.19 1 Corinthiens 10.13 Proverbes 24.16 2 Pierre 2.9 Psaumes 91.3-91.10
20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii Psaumes 33.19 Psaumes 27.3 Psaumes 37.19 Proverbes 10.3 Esaïe 33.16
21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit Psaumes 31.20 Jacques 3.5-3.8 Proverbes 12.18 Psaumes 57.4 Psaumes 91.5-91.7
22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis Ezéchiel 34.25 Esaïe 35.9 Esaïe 65.25 Psaumes 91.13 2 Rois 19.21
23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi Osée 2.18 Psaumes 91.12-91.13 Lévitique 26.6 Ezéchiel 14.15-14.16 Romains 8.38-8.39
24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis Job 18.6 Psaumes 91.10 Psaumes 121.7-121.8 Psaumes 107.40 1 Samuel 30.3
25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae Psaumes 112.2 Psaumes 72.16 Esaïe 44.3-44.4 Deutéronome 28.4 Psaumes 127.3-127.5
26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo Genèse 15.15 Proverbes 9.11 Proverbes 10.27 Genèse 25.8 Job 42.16-42.17
27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta Psaumes 111.2 Job 15.9-15.10 Proverbes 9.12 Job 22.2 Job 32.11-32.12

Cette Bible est dans le domaine public.