Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 5.14     

Job 5.14
Vulgate


1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertereJob 15.15 Deutéronome 33.2-33.3 Psaumes 106.16 Job 15.8-15.10 Ephésiens 1.1
2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidiaProverbes 1.22-1.23 Psaumes 107.17 Romains 2.8 1 Samuel 18.8-18.9 Ecclésiaste 7.9
3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statimPsaumes 73.18-73.20 Psaumes 37.35-37.36 Psaumes 73.3-73.9 Psaumes 92.7 Job 27.8
4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruatPsaumes 127.5 Psaumes 119.155 Psaumes 7.2 Luc 13.4-13.5 Job 8.4
5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eiusOsée 8.7 Lamentations 2.5 Job 1.17 Jérémie 51.34 Job 2.3
6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolorDeutéronome 32.27 Lamentations 3.38 Psaumes 90.7 Esaïe 45.7 Job 34.29
7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatumJob 14.1 Genèse 3.17-3.19 1 Corinthiens 10.13 Ecclésiaste 1.8 Psaumes 90.8-90.9
8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meumPsaumes 50.15 Psaumes 37.5 1 Pierre 4.19 Job 22.27 Genèse 32.7-32.12
9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numeroPsaumes 40.5 Job 9.10 Psaumes 72.18 Romains 11.33 Job 37.5
10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universaActes 14.17 Psaumes 147.8 Jérémie 5.24 Jérémie 14.22 Amos 4.7
11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate1 Samuel 2.7-2.8 Luc 1.52-1.53 Luc 6.21 1 Pierre 1.3 Psaumes 113.7
12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperantNéhémie 4.15 Esaïe 8.10 Psaumes 33.10-33.11 Psaumes 21.11 Proverbes 21.30
13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat1 Corinthiens 1.19-1.20 Luc 1.51 1 Corinthiens 3.19 Psaumes 9.15-9.16 Esther 7.10
14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridieJob 12.25 Deutéronome 28.29 Esaïe 59.10 Proverbes 4.19 Amos 8.9
15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperemPsaumes 35.10 Job 4.10 Psaumes 72.4 Psaumes 10.17 Psaumes 107.41
16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suumPsaumes 107.42 1 Samuel 2.8-2.9 Psaumes 63.11 Zacharie 9.12 Psaumes 9.18
17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobesPsaumes 94.12 Jacques 1.12 Hébreux 12.5-12.11 Jérémie 31.18 Apocalypse 3.19
18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabuntOsée 6.1 Deutéronome 32.39 1 Samuel 2.6 Esaïe 30.26 Psaumes 147.3
19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malumPsaumes 34.19 Proverbes 24.16 1 Corinthiens 10.13 2 Pierre 2.9 Psaumes 91.3-91.10
20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladiiPsaumes 33.19 Osée 13.14 Psaumes 27.3 Psaumes 37.19 Proverbes 10.3
21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum veneritPsaumes 31.20 Jacques 3.5-3.8 Proverbes 12.18 Esaïe 54.17 Psaumes 57.4
22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabisEzéchiel 34.25 Esaïe 65.25 Esaïe 35.9 Psaumes 91.13 2 Rois 19.21
23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibiEsaïe 11.6-11.9 Osée 2.18 Psaumes 91.12-91.13 Lévitique 26.6 Ezéchiel 14.15-14.16
24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabisJob 18.6 Psaumes 91.10 Psaumes 121.7-121.8 Deutéronome 28.6 Psaumes 107.40
25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terraePsaumes 112.2 Psaumes 72.16 Lévitique 26.9 Esaïe 44.3-44.4 Deutéronome 28.4
26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suoGenèse 15.15 Proverbes 10.27 Proverbes 9.11 Genèse 25.8 Job 42.16-42.17
27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertractaPsaumes 111.2 Job 15.9-15.10 Proverbes 9.12 Job 22.2 Job 32.11-32.12

Cette Bible est dans le domaine public.