Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 5     

Job 5
Vulgate


1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere Job 15.15 Job 4.18 Hébreux 12.1 Psaumes 16.3 Deutéronome 33.2-33.3
2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia Jonas 4.9 Job 18.4 Proverbes 8.5 Psaumes 92.6 Proverbes 1.22-1.23
3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim Psaumes 73.18-73.20 Psaumes 37.35-37.36 Actes 1.20 Deutéronome 27.15-27.26 Psaumes 73.3-73.9
4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat Psaumes 127.5 Psaumes 119.155 Exode 20.5 Job 10.7 Job 1.19
5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius Deutéronome 28.33 Lamentations 2.16 Jérémie 51.44 Job 18.8-18.10 Osée 8.7
6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor Hébreux 12.15 1 Samuel 6.9 Osée 10.4 Amos 3.6 Deutéronome 32.27
7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum Job 14.1 Genèse 3.17-3.19 1 Corinthiens 10.13 Psaumes 90.8-90.9 Ecclésiaste 5.15-5.17
8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum Psaumes 50.15 Psaumes 37.5 1 Pierre 4.19 1 Pierre 2.23 Psaumes 77.1-77.2
9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero Job 9.10 Psaumes 40.5 Psaumes 72.18 Romains 11.33 Esaïe 40.28
10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa Jérémie 14.22 Actes 14.17 Psaumes 147.8 Jérémie 5.24 Jérémie 10.13
11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate Luc 1.52-1.53 1 Samuel 2.7-2.8 Psaumes 91.14 Jacques 1.9 Psaumes 107.41
12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant Esaïe 8.10 Néhémie 4.15 Psaumes 33.10-33.11 Psaumes 21.11 Proverbes 21.30
13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat Psaumes 9.15-9.16 1 Corinthiens 1.19-1.20 Luc 1.51 1 Corinthiens 3.19 Psaumes 7.15-7.16
14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie Job 12.25 Esaïe 59.10 Deutéronome 28.29 Proverbes 4.19 Amos 8.9
15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem Psaumes 35.10 Psaumes 10.14 Psaumes 109.31 Psaumes 140.12 Job 4.10
16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum Psaumes 107.42 1 Samuel 2.8-2.9 Psaumes 63.11 Esaïe 14.32 Romains 3.19
17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes Psaumes 94.12 Jacques 1.12 Hébreux 12.5-12.11 Jérémie 31.18 Apocalypse 3.19
18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt Osée 6.1 1 Samuel 2.6 Esaïe 30.26 Deutéronome 32.39 Psaumes 147.3
19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum Psaumes 34.19 1 Corinthiens 10.13 Proverbes 24.16 Psaumes 91.3-91.10 2 Corinthiens 1.8
20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii Psaumes 33.19 Genèse 45.7 1 Rois 17.6 Matthieu 24.6 Osée 13.14
21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit Psaumes 31.20 Jacques 3.5-3.8 Proverbes 12.18 Jérémie 18.18 Psaumes 55.21
22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis Ezéchiel 34.25 Esaïe 35.9 Esaïe 65.25 Psaumes 91.13 2 Rois 19.21
23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi Lévitique 26.6 Ezéchiel 14.15-14.16 Romains 8.38-8.39 Daniel 6.22 Esaïe 11.6-11.9
24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis Psaumes 91.10 Psaumes 121.7-121.8 Job 18.6 Job 8.6 Psaumes 107.4
25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae Psaumes 112.2 Psaumes 72.16 Psaumes 127.3-127.5 Genèse 15.5 Psaumes 128.3-128.6
26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo Genèse 15.15 Proverbes 9.11 Proverbes 10.27 Genèse 25.8 Job 42.16-42.17
27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta Psaumes 111.2 Proverbes 2.3-2.5 Job 15.17 Job 12.2 Deutéronome 10.13

Cette Bible est dans le domaine public.