Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 104 Vulgate
1 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius 2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius 3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper 5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius 6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes 9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac 10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum 11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius 13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges 15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit 17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph 18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius 19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum 20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum 21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae 22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret 23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham 24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius 25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius 26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum 27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham 28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos 29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum 31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum 32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum 33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum 34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum 36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum 37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos 39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem 40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos 41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina 42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum 43 et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia 44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt 45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant