Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 30.12     

Proverbes 30.12
Vulgate


1 verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus aitProverbes 31.1 2 Pierre 1.19-1.21
2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecumPsaumes 73.22 1 Corinthiens 3.18 Jacques 1.5 1 Corinthiens 8.2 Romains 11.25
3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiamProverbes 9.10 Matthieu 16.17 Esaïe 6.3 Matthieu 11.27 Romains 11.33
4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nostiJean 3.13 Esaïe 7.14 Deutéronome 30.12 Job 38.4-38.41 Apocalypse 19.12
5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in sePsaumes 18.30 Psaumes 12.6 Psaumes 84.11 Psaumes 3.3 Psaumes 119.140
6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendaxDeutéronome 4.2 Deutéronome 12.32 Apocalypse 22.18-22.19 Job 13.7-13.9 1 Corinthiens 15.15
7 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar2 Rois 2.9 Psaumes 27.4 Psaumes 21.2 Luc 10.42 1 Rois 3.5-3.9
8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessariaMatthieu 6.11 1 Timothée 6.6-6.8 Psaumes 62.9-62.10 Luc 11.3 Psaumes 119.29
9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei meiDeutéronome 31.20 Osée 13.6 Job 31.24-31.28 Deutéronome 8.10-8.14 Ezéchiel 16.49-16.50
10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruasDeutéronome 15.9 2 Chroniques 24.22-24.24 2 Samuel 19.26-19.27 Proverbes 24.23-24.24 Ecclésiaste 7.21
11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suaeProverbes 20.20 Proverbes 30.17 Deutéronome 27.16 Proverbes 30.12-30.14 Lévitique 20.9
12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suisLuc 18.11 Proverbes 16.2 Jérémie 2.35 Esaïe 65.5 Psaumes 36.2
13 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectaeProverbes 6.17 Esaïe 2.11 Proverbes 21.4 Ezéchiel 28.9 Psaumes 131.1
14 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibusPsaumes 57.4 Psaumes 3.7 Psaumes 14.4 Job 29.17 Amos 8.4
15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficitProverbes 30.29 Proverbes 30.21 Proverbes 6.16 Osée 4.18 Amos 1.13
16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficitProverbes 27.20 Habakuk 2.5 Genèse 30.1
17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilaeProverbes 23.22 Deutéronome 21.18-21.21 Proverbes 30.11 2 Samuel 18.9-18.10 Genèse 9.21-9.27
18 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoroJob 42.3 Psaumes 139.6
19 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentulaJob 39.27 Esaïe 40.31 Exode 22.16
20 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malumProverbes 7.13-7.23 Nombres 5.11-5.30 Proverbes 5.6
21 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere 22 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit ciboProverbes 19.10 Ecclésiaste 10.7 1 Samuel 25.36-25.38 1 Samuel 30.16 1 Samuel 25.25
23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suaeProverbes 21.19 Proverbes 21.9 Proverbes 19.13 Proverbes 27.15 Proverbes 29.21
24 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibusJob 12.7
25 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibiProverbes 6.6-6.8
26 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suumPsaumes 104.18 Lévitique 11.5
27 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmasExode 10.4-10.6 Joël 2.25 Psaumes 105.34 Joël 1.6-1.7 Exode 10.13-10.15
28 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis 29 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter 30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursumJuges 14.18 Nombres 23.24
31 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat eiProverbes 16.14 Proverbes 20.2 Daniel 3.15-3.18
32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manumJob 21.5 Job 40.4 Michée 7.16-7.17 Proverbes 17.28 Ecclésiaste 8.3-8.4
33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordiasProverbes 29.22 Proverbes 15.18 Proverbes 16.28 Proverbes 28.25 Proverbes 17.14

Cette Bible est dans le domaine public.