Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 30     

Proverbes 30
Vulgate


1 verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait Proverbes 31.1 2 Pierre 1.19-1.21
2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum Psaumes 73.22 Romains 11.25 Job 42.3-42.6 Psaumes 49.10 Jérémie 10.14
3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam Proverbes 9.10 Esaïe 30.11 Ephésiens 3.18-3.19 Apocalypse 4.8 Esaïe 6.10
4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti Jean 3.13 Apocalypse 19.12 Esaïe 53.8 Esaïe 9.6 Exode 34.5-34.7
5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se Psaumes 18.30 Psaumes 12.6 Psaumes 84.11 Psaumes 3.3 Psaumes 115.9-115.11
6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax Deutéronome 4.2 Deutéronome 12.32 Apocalypse 22.18-22.19 Job 13.7-13.9 1 Corinthiens 15.15
7 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar 2 Rois 2.9 Psaumes 27.4 Psaumes 21.2 Luc 10.42 1 Rois 3.5-3.9
8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria Matthieu 6.11 Psaumes 62.9-62.10 Luc 11.3 Psaumes 119.29 1 Timothée 6.6-6.8
9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei Deutéronome 31.20 Osée 13.6 Deutéronome 8.10-8.14 Ezéchiel 16.49-16.50 Deutéronome 32.15
10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas 1 Samuel 30.15 Daniel 6.13 Daniel 6.24 1 Samuel 26.19 1 Samuel 22.9-22.10
11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae Proverbes 20.20 Proverbes 30.17 Proverbes 30.12-30.14 Deutéronome 27.16 Exode 21.17
12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis Luc 18.11 Jérémie 2.35 Proverbes 16.2 Esaïe 65.5 Zacharie 13.1
13 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae Proverbes 6.17 Esaïe 2.11 Psaumes 131.1 Habakuk 2.4 Psaumes 101.5
14 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus Psaumes 57.4 Psaumes 3.7 Psaumes 14.4 Job 29.17 Amos 8.4
15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit Proverbes 30.29 Proverbes 30.21 Proverbes 6.16 Amos 1.6 Jean 8.39
16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit Proverbes 27.20 Habakuk 2.5 Genèse 30.1
17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae Proverbes 23.22 Proverbes 30.11 Deutéronome 21.18-21.21 Genèse 9.21-9.27 1 Samuel 17.44
18 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro Job 42.3 Psaumes 139.6
19 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula Job 39.27 Esaïe 40.31 Exode 22.16
20 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum Proverbes 7.13-7.23 Nombres 5.11-5.30 Proverbes 5.6
21 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere 22 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo Proverbes 19.10 Ecclésiaste 10.7 1 Samuel 25.36-25.38 1 Samuel 30.16 1 Samuel 25.25
23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae Proverbes 21.19 Proverbes 21.9 Proverbes 19.13 Proverbes 27.15 Proverbes 29.21
24 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus Job 12.7
25 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi Proverbes 6.6-6.8
26 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum Psaumes 104.18 Lévitique 11.5
27 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas Exode 10.4-10.6 Joël 2.25 Psaumes 105.34 Joël 1.6-1.7 Exode 10.13-10.15
28 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis 29 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter 30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum Juges 14.18 Nombres 23.24
31 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei Proverbes 16.14 Proverbes 20.2 Daniel 3.15-3.18
32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum Job 21.5 Job 40.4 Michée 7.16-7.17 Proverbes 17.28 Ecclésiaste 8.3-8.4
33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias Proverbes 29.22 Proverbes 15.18 Proverbes 16.28 Proverbes 28.25 Proverbes 17.14

Cette Bible est dans le domaine public.