Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 3.25     

Ezéchiel 3.25
Vulgate


1 et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios IsrahelApocalypse 10.9-10.10 Ezéchiel 2.8-2.9 Ezéchiel 3.17-3.21 Ezéchiel 3.10-3.11 Ezéchiel 2.3
2 et aperui os meum et cibavit me volumine illoJérémie 25.17 Actes 26.19
3 et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulceJérémie 15.16 Apocalypse 10.9-10.10 Psaumes 119.103 Psaumes 19.10 Jérémie 6.11
4 et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israhel et loqueris verba mea ad eosActes 1.8 Ezéchiel 2.3 Matthieu 10.5-10.6 Matthieu 15.24 Ezéchiel 2.7
5 non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum IsrahelJonas 1.2 Esaïe 33.19 Psaumes 81.5 Esaïe 28.11 Actes 26.17-26.18
6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent teLuc 11.30-11.32 Romains 9.30-9.33 Jonas 3.5-3.10 Matthieu 11.20-11.24 Actes 27.28
7 domus autem Israhel nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro cordeEzéchiel 2.4 1 Samuel 8.7 Esaïe 3.9 Ezéchiel 24.7 Luc 19.14
8 ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorumJérémie 1.18 Esaïe 50.7 Exode 4.15-4.16 Exode 11.4-11.8 1 Rois 21.20
9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans estEzéchiel 2.6 Esaïe 50.7 Esaïe 41.10 Jérémie 17.18 Michée 3.8
10 et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audiJob 22.22 Ezéchiel 3.1-3.3 Luc 8.15 1 Thessaloniciens 2.13 Proverbes 8.10
11 et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescantEzéchiel 2.7 Ezéchiel 33.17 Ezéchiel 33.30 Ezéchiel 33.2 Ezéchiel 33.12
12 et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suoEzéchiel 8.3 Actes 8.39 Ezéchiel 11.1 Actes 2.2 Ezéchiel 3.14
13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnaeEzéchiel 10.16-10.17 Ezéchiel 1.24 Ezéchiel 10.5 2 Samuel 5.24 Ezéchiel 1.15
14 spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans meEzéchiel 37.1 Ezéchiel 1.3 2 Rois 3.15 Ezéchiel 8.3 Jérémie 20.14-20.18
15 et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorumJob 2.13 Psaumes 137.1 Ezéchiel 1.1 Genèse 50.10 Ezéchiel 10.15
16 cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicensJérémie 42.7
17 fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex meEsaïe 52.8 Jérémie 6.17 2 Chroniques 19.10 Esaïe 56.10 Esaïe 62.6
18 si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiramEzéchiel 33.6 Ezéchiel 33.8-33.10 Ezéchiel 3.20 Genèse 2.17 Ezéchiel 18.20
19 si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberastiEzéchiel 14.14 Ezéchiel 14.20 Ezéchiel 33.9 Actes 20.26 1 Timothée 4.16
20 sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiramEzéchiel 18.24 Ezéchiel 3.18 Ezéchiel 33.12-33.13 Hébreux 10.38 Psaumes 125.5
21 si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberastiActes 20.31 1 Corinthiens 10.12 Apocalypse 3.19 Matthieu 24.24-24.25 1 Jean 3.6-3.9
22 et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecumActes 9.6 Ezéchiel 1.3 Ezéchiel 8.4 Ezéchiel 37.1 Ezéchiel 3.14
23 et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meamEzéchiel 1.28 Actes 7.55 Nombres 16.19 Apocalypse 5.8 Apocalypse 4.10
24 et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuaeEzéchiel 2.2 Ezéchiel 4.1-4.4 Ezéchiel 37.10 Daniel 10.19 Daniel 10.8-10.10
25 et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorumEzéchiel 4.8 Actes 21.11-21.13 Jean 21.18 Marc 3.21 Actes 20.23
26 et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans estEzéchiel 24.27 Michée 3.6-3.7 Esaïe 1.2 Jérémie 1.17 Psaumes 51.15
27 cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans estEzéchiel 12.2-12.3 Ezéchiel 24.27 Ezéchiel 3.11 Ezéchiel 29.21 Ezéchiel 2.5

Cette Bible est dans le domaine public.