Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Nombres 15 Vulgate
1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis 3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus 4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin 5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos 6 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin 7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino 8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas 9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin 10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino 11 sic facietis 12 per singulos boves et arietes et agnos et hedos 13 tam indigenae quam peregrini 14 eodem ritu offerent sacrificia 15 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae 16 locutus est Dominus ad Mosen dicens 17 loquere filiis Israhel et dices ad eos 18 cum veneritis in terram quam dabo vobis 19 et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino 20 de cibis vestris sicut de areis primitias separatis 21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino 22 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen 23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra 24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato 25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo 26 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam 27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo 28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi 29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes 30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo 31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam 32 factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati 33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini 34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent 35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra 36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus 37 dixit quoque Dominus ad Mosen 38 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas 39 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes 40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo 41 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus