Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 5     

Matthieu 5
Vulgate


1 videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius Matthieu 13.2 Matthieu 4.18-4.22 Matthieu 10.2-10.4 Matthieu 15.29 Matthieu 4.25
2 et aperiens os suum docebat eos dicens Matthieu 13.35 Actes 18.14 Luc 6.20-6.26 Ephésiens 6.19 Actes 10.34
3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum Esaïe 66.2 Proverbes 29.23 2 Chroniques 7.14 Luc 18.14 Psaumes 51.17
4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram Apocalypse 21.4 Esaïe 61.2-61.3 2 Corinthiens 7.9-7.10 Jean 16.20-16.22 Esaïe 51.11-51.12
5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur Psaumes 37.11 Jacques 3.13 Psaumes 149.4 Esaïe 29.19 Psaumes 25.9
6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur Jean 4.14 Psaumes 107.9 Jean 6.27 Jean 6.48-6.58 Psaumes 42.1-42.2
7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur 2 Samuel 22.26 Matthieu 6.14-6.15 Ephésiens 4.32-5.1 Matthieu 18.33-18.35 Hébreux 6.10
8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt Psaumes 24.4 Hébreux 12.14 1 Pierre 1.22 Psaumes 51.10 Actes 15.9
9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur Hébreux 12.14 Luc 6.35 Romains 8.14 Jacques 3.16-3.18 Colossiens 3.13
10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum Jacques 1.12 1 Pierre 3.13-3.14 2 Corinthiens 4.17 2 Timothée 3.11 2 Corinthiens 4.8-4.12
11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me 1 Pierre 4.14 Luc 21.17 Matthieu 24.9 1 Pierre 2.23 Marc 13.13
12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos Luc 6.23 Jacques 1.2 1 Pierre 4.13 Romains 5.3 2 Chroniques 36.16
13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus Colossiens 4.6 Luc 14.34-14.35 Lévitique 2.13 Marc 9.49-9.50 Hébreux 6.4-6.6
14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita Philippiens 2.15 Jean 8.12 Jean 12.36 Ephésiens 5.8-5.14 Proverbes 4.18
15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt Luc 8.16 Marc 4.21 Luc 11.33 Nombres 8.2 Exode 25.37
16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est 1 Pierre 2.12 Jean 15.8 1 Pierre 3.16 1 Jean 1.5-1.7 2 Corinthiens 9.13
17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere Romains 8.4 Romains 10.4 Galates 3.17-3.24 Esaïe 42.21 Romains 3.31
18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant Luc 16.17 Psaumes 119.89-119.90 1 Pierre 1.25 Esaïe 40.8 Jean 5.19
19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum Jacques 2.10-2.11 Matthieu 28.20 Matthieu 11.11 1 Timothée 4.11-4.12 Galates 5.14-5.24
20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum Jean 3.3-3.5 Philippiens 3.9 Romains 10.2-10.3 Hébreux 12.14 Luc 16.14-16.15
21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio Deutéronome 5.17 Exode 20.13 Matthieu 5.27 Nombres 35.30-35.34 Matthieu 5.43
22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis 1 Jean 4.20-4.21 1 Jean 3.14-3.15 Jacques 3.6 Matthieu 26.59 1 Jean 2.9
23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te Marc 11.25 Matthieu 23.19 1 Samuel 15.22 Matthieu 8.4 Lamentations 3.20
24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum Jacques 5.16 Romains 12.17-12.18 Jacques 3.13-3.18 1 Corinthiens 6.7-6.8 Matthieu 23.23
25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris Luc 12.58-12.59 Proverbes 25.8 Job 22.21 Hébreux 12.17 Proverbes 6.1-6.5
26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem Luc 12.59 Matthieu 18.34 2 Thessaloniciens 1.9 Jacques 2.13 Luc 16.26
27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis Deutéronome 5.18 Exode 20.14 Deutéronome 22.22-22.24 Matthieu 5.21 Lévitique 20.10
28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo Jacques 1.14-1.15 Job 31.1 Proverbes 6.25 1 Jean 2.16 2 Samuel 11.2
29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam Marc 9.43-9.48 Romains 6.6 Galates 5.24 Romains 8.13 Colossiens 3.5
30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam Matthieu 5.29 Marc 9.43 Romains 14.20-14.21 1 Corinthiens 8.13 Matthieu 18.6-18.7
31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii Deutéronome 24.1-24.4 Jérémie 3.1 Matthieu 19.7 Marc 10.2-10.9 Matthieu 19.3
32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat Luc 16.18 1 Corinthiens 7.10-7.11 Romains 7.3 Matthieu 5.28 Matthieu 19.8-19.9
33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua Lévitique 19.12 Deutéronome 23.21 Deutéronome 23.23 Psaumes 76.11 Ecclésiaste 5.4-5.6
34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est Jacques 5.12 Esaïe 66.1 Matthieu 23.16-23.22 Deutéronome 23.21-23.23 Esaïe 57.15
35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis Psaumes 48.2 Malachie 1.14 Apocalypse 21.2 Psaumes 99.5 2 Chroniques 6.6
36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum Luc 12.25 Matthieu 6.27 Matthieu 23.16-23.21
37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est Jacques 5.12 Matthieu 13.19 Colossiens 4.6 Colossiens 3.9 Matthieu 13.38
38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente Exode 21.22-21.27 Deutéronome 19.21 Lévitique 24.19-24.20 Matthieu 5.27 Deutéronome 19.19
39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram 1 Corinthiens 6.7 Esaïe 50.6 Lamentations 3.30 Proverbes 24.29 1 Samuel 26.8-26.10
40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium 1 Corinthiens 6.7 Luc 6.29
41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo Matthieu 27.32 Luc 23.26 Marc 15.21
42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris Proverbes 19.17 Psaumes 112.5-112.9 Hébreux 13.16 Psaumes 37.21 Hébreux 6.10
43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum Lévitique 19.18 Deutéronome 23.6 Matthieu 19.19 Galates 5.13-5.14 Psaumes 139.21-139.22
44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos Romains 12.14 Luc 6.27-6.28 1 Pierre 3.9 Romains 12.20-12.21 Luc 23.34
45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos Psaumes 145.9 Luc 6.35 Actes 14.17 Job 25.3 Matthieu 5.9
46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt Luc 6.32-6.35 Luc 19.2 1 Pierre 2.20-2.23 Matthieu 11.19 Luc 15.1
47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt Matthieu 5.20 1 Pierre 2.20 Luc 10.4-10.5 Luc 6.32 Matthieu 10.12
48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est Lévitique 19.2 Jacques 1.4 1 Pierre 1.15-1.16 Colossiens 1.28 Deutéronome 18.13

Cette Bible est dans le domaine public.