Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 11     

Marc 11
Vulgate


1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis Jean 12.14-12.19 Zacharie 14.4 Luc 19.29-19.40 Jean 8.1 Actes 1.12
2 et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite Matthieu 21.2-21.3 Luc 19.30-19.31
3 et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc 2 Corinthiens 8.9 Actes 10.36 Psaumes 24.1 Actes 1.24 Hébreux 2.7-2.9
4 et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum Luc 19.32-19.34 Matthieu 21.6-21.7 Matthieu 26.19 Hébreux 11.8 Jean 2.5
5 et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum 6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis 7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo Luc 19.35-19.36 Zacharie 9.9 Matthieu 21.7-21.8 Matthieu 21.4-21.5 2 Rois 9.13
8 multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via Lévitique 23.40
9 et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini Psaumes 118.25-118.26 Matthieu 23.39 Matthieu 21.9 Jean 19.15 Jean 12.13
10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis Luc 2.14 Psaumes 148.1 Ezéchiel 37.24-37.25 Osée 3.5 Luc 1.31-1.33
11 et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim Malachie 3.1 Luc 21.37-21.38 Jean 8.1-8.2 Matthieu 21.10-21.17 Luc 19.41-19.45
12 et alia die cum exirent a Bethania esuriit Matthieu 21.18-21.22 Matthieu 4.2 Jean 4.31-4.33 Luc 4.2 Jean 19.28
13 cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum Luc 13.6-13.9 Matthieu 21.19 Luc 12.6-12.7 Luc 10.31 Esaïe 5.7
14 et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius Matthieu 21.19 Matthieu 21.33 Matthieu 12.33-12.35 Matthieu 7.19 Matthieu 3.10
15 et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit Matthieu 21.12-21.16 Jean 2.13-2.17 Luc 19.45-19.47 Deutéronome 14.25-14.26
16 et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum 17 et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum Esaïe 56.7 Jérémie 7.11 Luc 19.46 Jean 2.16 Osée 12.7
18 quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius Matthieu 7.28 Marc 12.12 Jean 11.53-11.57 Marc 14.1-14.2 1 Rois 22.18
19 et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate Luc 21.37 Marc 11.11 Jean 12.36
20 et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus Hébreux 6.8 Marc 11.14 Job 20.5-20.7 Matthieu 13.6 Job 18.16-18.17
21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit Proverbes 3.33 Matthieu 23.7 1 Corinthiens 16.22 Matthieu 25.41 Zacharie 5.3-5.4
22 et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei Marc 9.23 Psaumes 62.8 Jean 14.1 2 Chroniques 20.20 Colossiens 2.12
23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei Matthieu 17.20 Jean 15.7 Jean 14.13 Psaumes 37.4 1 Corinthiens 13.2
24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis Matthieu 21.22 1 Jean 5.14-5.15 1 Jean 3.22 Jacques 1.5-1.6 Matthieu 18.19
25 et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra Colossiens 3.13 Matthieu 6.14-6.15 Luc 6.37 Ephésiens 4.32 Jacques 2.13
26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra 27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores Matthieu 21.23-21.27 Luc 20.1-20.8 Actes 4.5-4.8 Psaumes 2.1-2.5 Actes 4.27-4.28
28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias Exode 2.14 Nombres 16.13 Nombres 16.3 Actes 7.27-7.28 Actes 7.51
29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam Esaïe 52.13 Matthieu 21.24 Luc 20.3-20.8
30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi Luc 3.1-3.20 Matthieu 3.1-3.17 Marc 1.1-1.11 Marc 9.13 Jean 1.15-1.36
31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei Jean 1.15 Jean 3.29-3.36 Matthieu 21.25-21.27 Matthieu 11.7-11.14 Matthieu 21.31-21.32
32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset Matthieu 21.46 Matthieu 14.5 Actes 5.26 Marc 6.20 Luc 20.19
33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam Matthieu 23.16-23.26 Jérémie 8.7-8.9 Matthieu 21.27 Esaïe 29.9-29.14 Job 5.13

Cette Bible est dans le domaine public.