Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 13.24     

Luc 13.24
Vulgate


1 aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum1 Pierre 4.17-4.18 Actes 5.37 Ezéchiel 9.5-9.7 Lamentations 2.20 Matthieu 27.2
2 et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi suntJean 9.2 Actes 28.4 Luc 13.4 Job 22.5-22.16
3 non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitisMatthieu 3.2 Matthieu 12.45 Actes 2.38-2.40 Apocalypse 2.21-2.22 Luc 13.5
4 sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in HierusalemJean 9.11 Jean 9.7 Néhémie 3.15 Matthieu 6.12 Luc 11.4
5 non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitisEzéchiel 18.30 Luc 13.3 Esaïe 28.10-28.13
6 dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenitMatthieu 21.19-21.20 Jérémie 2.21 Galates 5.22 Matthieu 21.34-21.40 Marc 11.12-11.14
7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupatLuc 3.9 Matthieu 7.19 Exode 32.10 Romains 2.4-2.5 Jean 15.2
8 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercoraJérémie 18.20 Psaumes 106.23 Jérémie 14.13-14.18 Romains 10.1 Jérémie 15.1
9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eamPsaumes 69.22-69.28 Hébreux 6.8 Apocalypse 15.3-15.4 Apocalypse 16.5-16.7 Daniel 9.5-9.8
10 erat autem docens in synagoga eorum sabbatisMatthieu 4.23 Luc 4.44 Luc 4.15-4.16
11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicereLuc 13.16 Luc 8.2 Luc 8.43 Jean 5.5-5.6 Jean 9.19-9.21
12 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tuaJoël 3.10 Esaïe 65.1 Luc 13.16 Luc 6.8-6.10 Psaumes 107.20
13 et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat DeumLuc 18.43 Marc 5.23 Psaumes 103.1-103.5 Actes 9.17 Psaumes 116.16-116.17
14 respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbatiExode 20.9 Luc 8.41 Matthieu 12.2 Marc 5.22 Romains 10.2
15 respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquareLuc 14.5 Actes 13.9-13.10 Matthieu 23.13 Matthieu 7.5 Job 34.30
16 hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbatiLuc 19.9 Jean 8.44 Luc 3.8 Marc 2.27 Actes 13.26
17 et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eoPsaumes 132.18 1 Pierre 3.16 Luc 19.48 Actes 4.21 Esaïe 45.24
18 dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illudLuc 13.20 Marc 4.26 Luc 17.21 Lamentations 2.13 Matthieu 13.31-13.32
19 simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eiusMatthieu 17.20 Psaumes 72.16-72.17 Zacharie 8.20-8.23 Esaïe 60.15-60.22 Ezéchiel 17.22-17.24
20 et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei 21 simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totumMatthieu 13.33 1 Corinthiens 5.6 Jacques 1.21 Osée 6.3 Jean 4.14
22 et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in HierusalemLuc 9.51 Marc 6.6 Luc 4.43-4.44 Actes 10.38 Marc 10.32-10.34
23 ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illosMatthieu 7.14 Jean 21.21-21.22 Luc 12.13-12.15 Actes 1.7-1.8 Marc 13.4-13.5
24 contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt2 Pierre 1.10 Proverbes 21.25 Marc 6.18-6.20 Jean 13.33 Ecclésiaste 10.15
25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitisMatthieu 25.10-25.12 Luc 13.27 Matthieu 7.21-7.23 Luc 6.46 Matthieu 25.41
26 tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti2 Timothée 3.5 Tite 1.16 Esaïe 58.2
27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatisMatthieu 25.41 Luc 13.25 Psaumes 6.8 Psaumes 1.6 Osée 9.12
28 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli forasMatthieu 25.30 Matthieu 8.11-8.12 Matthieu 22.13 Matthieu 13.50 Luc 23.42-23.43
29 et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno DeiMatthieu 8.11 Esaïe 49.6 Esaïe 66.18-66.20 Actes 28.28 Malachie 1.11
30 et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimiMatthieu 19.30 Marc 10.31 Matthieu 20.16 Matthieu 21.28-21.31 Matthieu 8.11-8.12
31 in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidereNéhémie 6.9-6.11 Amos 7.12-7.13 Matthieu 14.1 Psaumes 11.1-11.2 Luc 3.1
32 et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummorHébreux 2.10 Hébreux 5.9 Jean 17.4-17.5 Jean 10.32 Luc 3.19-3.20
33 verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra HierusalemMatthieu 21.11 Actes 13.27 Jean 11.54 Jean 11.9 Jean 9.4
34 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluistiMatthieu 23.37-23.39 Deutéronome 32.11-32.12 Actes 7.52 Esaïe 30.15 Jérémie 7.23-7.24
35 ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine DominiPsaumes 118.26 Matthieu 21.9 Jean 8.22-8.24 Zacharie 12.10 Jean 14.19-14.23

Cette Bible est dans le domaine public.