Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 11     

2 Corinthiens 11
Vulgate


1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me 2 Corinthiens 11.4 2 Corinthiens 11.19 2 Corinthiens 5.13 2 Corinthiens 11.16-11.17 2 Corinthiens 11.21
2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo Osée 2.19-2.20 Esaïe 54.5 Jean 3.29 Ephésiens 5.26-5.27 Ezéchiel 44.22
3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo Apocalypse 12.9 1 Timothée 2.14 Jean 8.44 Colossiens 2.4 Galates 1.6
4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini Galates 1.6-1.8 1 Corinthiens 3.11 1 Corinthiens 12.4-12.11 1 Timothée 2.5 Romains 8.15
5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis 2 Corinthiens 12.11-12.12 Galates 2.6-2.9 1 Corinthiens 15.10
6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis Ephésiens 3.4 1 Corinthiens 1.17 2 Corinthiens 4.2 2 Corinthiens 5.11 2 Corinthiens 12.12
7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis 2 Corinthiens 12.13 1 Corinthiens 9.14-9.18 1 Corinthiens 9.12 1 Corinthiens 4.10-4.12 2 Thessaloniciens 3.8
8 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum 2 Corinthiens 11.9 Philippiens 4.14-4.16 Philippiens 4.18
9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo 1 Thessaloniciens 2.6 Philippiens 4.10-4.16 1 Thessaloniciens 2.9 2 Corinthiens 12.13-12.16 2 Thessaloniciens 3.8-3.9
10 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae Romains 9.1 Romains 1.9 Actes 18.12 2 Corinthiens 1.23 Romains 16.5
11 quare quia non diligo vos Deus scit 2 Corinthiens 12.15 2 Corinthiens 6.11-6.12 2 Corinthiens 7.3 2 Corinthiens 11.31 Actes 15.8
12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos 1 Corinthiens 9.12 2 Corinthiens 10.17 1 Timothée 5.14 Philippiens 1.15-1.30 2 Corinthiens 11.9
13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi Apocalypse 2.2 Philippiens 3.2 Galates 2.4 Galates 1.7 1 Jean 4.1
14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis Galates 1.8 2 Corinthiens 11.3 Apocalypse 12.9 2 Corinthiens 2.11 Matthieu 4.1-4.10
15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum Philippiens 3.19 2 Corinthiens 3.9 Jérémie 23.14-23.15 Jude 1.4 2 Pierre 2.13-2.22
16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier 2 Corinthiens 11.1 2 Corinthiens 12.6 2 Corinthiens 11.21-11.23 2 Corinthiens 11.19 2 Corinthiens 12.11
17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae 1 Corinthiens 7.12 2 Corinthiens 9.4 1 Corinthiens 7.25 2 Corinthiens 11.18-11.27 Philippiens 3.3-3.6
18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor 1 Corinthiens 4.10 2 Corinthiens 12.9 2 Corinthiens 10.12-10.18 Jérémie 9.23-9.24 Philippiens 3.3-3.4
19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes 1 Corinthiens 4.10 1 Corinthiens 8.1 1 Corinthiens 10.15 Apocalypse 3.17
20 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit Galates 2.4 Galates 4.9 Galates 5.1 Galates 4.3 2 Corinthiens 1.24
21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego 2 Corinthiens 10.10 2 Corinthiens 11.17 2 Corinthiens 10.1-10.2 2 Corinthiens 11.22-11.27 Philippiens 3.3-3.6
22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego Philippiens 3.5 Romains 11.1 Romains 9.4 Actes 22.3 Exode 7.16
23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 1 Corinthiens 15.10 2 Corinthiens 6.4-6.5 Actes 9.16 2 Corinthiens 3.6 2 Corinthiens 6.9
24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi Deutéronome 25.2-25.3 Marc 13.9 Matthieu 10.17
25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui Actes 14.19 Actes 16.33 Actes 27.1-27.44 Matthieu 21.35 Actes 14.5
26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus Actes 14.5 Actes 25.3 Actes 20.19 Actes 17.5 Actes 13.50
27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate 2 Corinthiens 6.5 2 Thessaloniciens 3.8 1 Thessaloniciens 2.9 Philippiens 4.12 1 Corinthiens 4.11-4.12
28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum Actes 15.40-15.41 Colossiens 2.1 Romains 11.13 Actes 20.2 Actes 20.18-20.35
29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror 1 Corinthiens 9.22 1 Corinthiens 8.13 Nombres 25.6-25.11 Apocalypse 3.15-3.18 1 Corinthiens 6.15-6.18
30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor 1 Corinthiens 2.3 2 Corinthiens 12.5-12.11 2 Corinthiens 12.1 Proverbes 27.2 Proverbes 25.27
31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior Romains 9.5 Ephésiens 1.3 Romains 1.25 Jean 10.30 Ephésiens 3.14
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet Actes 9.24-9.25 2 Corinthiens 11.26
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius Actes 9.25 1 Samuel 19.12 Josué 2.18

Cette Bible est dans le domaine public.