Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 11.9     

2 Corinthiens 11.9
Vulgate


1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me2 Corinthiens 11.4 2 Corinthiens 11.19 2 Corinthiens 5.13 2 Corinthiens 11.21 2 Corinthiens 11.16-11.17
2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere ChristoOsée 2.19-2.20 Esaïe 54.5 Ephésiens 5.26-5.27 Jean 3.29 Esaïe 62.4-62.5
3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo1 Timothée 2.14 Apocalypse 12.9 Colossiens 2.4 Galates 1.6 Colossiens 2.8
4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte patereminiGalates 1.6-1.8 1 Corinthiens 3.11 Ephésiens 4.4-4.5 Actes 4.12 Galates 3.2
5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis2 Corinthiens 12.11-12.12 Galates 2.6-2.9 1 Corinthiens 15.10
6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobisEphésiens 3.4 1 Corinthiens 1.17 2 Corinthiens 4.2 2 Corinthiens 12.12 2 Corinthiens 5.11
7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis2 Corinthiens 12.13 2 Corinthiens 10.1 1 Corinthiens 9.6 Actes 20.34 Actes 18.1-18.3
8 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum2 Corinthiens 11.9 Philippiens 4.14-4.16 Philippiens 4.18
9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo1 Thessaloniciens 2.6 1 Thessaloniciens 2.9 2 Corinthiens 12.13-12.16 2 Thessaloniciens 3.8-3.9 Philippiens 4.10-4.16
10 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus AchaiaeRomains 9.1 Actes 18.12 Romains 1.9 2 Corinthiens 1.23 Galates 1.20
11 quare quia non diligo vos Deus scit2 Corinthiens 12.15 2 Corinthiens 6.11-6.12 2 Corinthiens 7.3 2 Corinthiens 12.2-12.3 Jean 21.17
12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos1 Corinthiens 9.12 Galates 1.7 1 Corinthiens 5.6 2 Corinthiens 11.18 Job 23.13
13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos ChristiApocalypse 2.2 Galates 2.4 Galates 1.7 Philippiens 3.2 2 Corinthiens 11.15
14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucisGalates 1.8 2 Corinthiens 2.11 2 Corinthiens 11.3 Apocalypse 12.9 Matthieu 4.1-4.10
15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorumPhilippiens 3.19 Jérémie 23.14-23.15 Jude 1.4 2 Corinthiens 3.9 2 Corinthiens 11.23
16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier2 Corinthiens 11.1 2 Corinthiens 12.6 2 Corinthiens 11.21-11.23 2 Corinthiens 11.19 2 Corinthiens 12.11
17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae1 Corinthiens 7.12 2 Corinthiens 9.4 1 Corinthiens 7.25 2 Corinthiens 11.18-11.27 Philippiens 3.3-3.6
18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor2 Corinthiens 12.11 1 Pierre 1.24 2 Corinthiens 12.5-12.6 2 Corinthiens 11.12 2 Corinthiens 11.21-11.23
19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes1 Corinthiens 4.10 1 Corinthiens 8.1 1 Corinthiens 10.15 Apocalypse 3.17
20 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caeditGalates 2.4 Galates 5.1 Galates 4.3 Galates 4.9 2 Corinthiens 1.24
21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego2 Corinthiens 10.10 2 Corinthiens 11.22-11.27 2 Corinthiens 11.17 2 Corinthiens 10.1-10.2 Philippiens 3.3-3.6
22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et egoPhilippiens 3.5 Romains 11.1 Romains 9.4 Exode 3.18 Genèse 17.8-17.9
23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter2 Corinthiens 6.4-6.5 1 Corinthiens 15.10 Actes 9.16 2 Corinthiens 3.6 1 Corinthiens 3.5
24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepiDeutéronome 25.2-25.3 Marc 13.9 Matthieu 10.17
25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fuiActes 14.19 Hébreux 11.37 Actes 16.22-16.23 Actes 16.37 Actes 7.58-7.59
26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribusActes 14.5 Actes 20.19 Actes 17.5 Actes 13.50 Actes 25.3
27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate2 Corinthiens 6.5 Philippiens 4.12 2 Thessaloniciens 3.8 1 Thessaloniciens 2.9 1 Corinthiens 4.11-4.12
28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarumRomains 1.14 Romains 16.4 Actes 18.23 Romains 15.16 1 Corinthiens 7.17
29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror1 Corinthiens 8.13 1 Corinthiens 9.22 Galates 6.2 Galates 2.14 2 Corinthiens 2.4-2.5
30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor1 Corinthiens 2.3 2 Corinthiens 12.5-12.11 2 Corinthiens 11.16-11.18 Jérémie 9.23-9.24 2 Corinthiens 12.1
31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentiorRomains 9.5 Romains 1.25 Jean 10.30 Ephésiens 1.3 Romains 15.6
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderetActes 9.24-9.25 2 Corinthiens 11.26
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eiusActes 9.25 1 Samuel 19.12 Josué 2.18

Cette Bible est dans le domaine public.