Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Philippiens 2     

Philippiens 2
Vulgate


1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes Colossiens 3.12 2 Corinthiens 13.14 1 Jean 4.12 1 Jean 4.7-4.8 1 Corinthiens 12.13
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes Romains 12.16 1 Corinthiens 1.10 1 Pierre 3.8-3.9 2 Corinthiens 13.11 Jean 3.29
3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes Romains 12.10 Ephésiens 4.2 Ephésiens 5.21 Galates 5.26 1 Pierre 5.5
4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 1 Corinthiens 10.24 Romains 15.1 Jacques 2.8 1 Corinthiens 10.32-10.33 1 Corinthiens 12.22-12.26
5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu Matthieu 11.29 1 Jean 2.6 1 Pierre 2.21 1 Pierre 4.1 Matthieu 20.26-20.28
6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo Hébreux 1.3 Jean 5.18 2 Corinthiens 4.4 Apocalypse 21.6 Hébreux 13.8
7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 2 Corinthiens 8.9 Matthieu 20.28 Jean 1.14 Galates 4.4 Romains 8.3
8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis Jean 10.18 Hébreux 12.2 Matthieu 26.39 1 Pierre 3.18 Romains 5.19
9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen Hébreux 2.9 Matthieu 28.18 1 Pierre 3.22 Esaïe 52.13 Psaumes 110.5
10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum Esaïe 45.23-45.25 Matthieu 28.18 Apocalypse 5.13-5.14 Hébreux 1.6 Romains 14.10-14.11
11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris Jean 13.13 1 Jean 4.15 Romains 14.9 1 Jean 4.2 Jean 14.13
12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini 2 Pierre 1.5-1.10 1 Corinthiens 15.58 Luc 13.23-13.24 Philippiens 3.13-3.14 1 Pierre 2.11
13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate Hébreux 13.21 2 Corinthiens 3.5 2 Timothée 1.9 Ephésiens 2.8 Ephésiens 1.9
14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 1 Pierre 4.9 1 Corinthiens 10.10 Jacques 1.20 Matthieu 20.11 Actes 15.2
15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo Matthieu 5.14-5.16 Matthieu 5.45 1 Pierre 2.12 Tite 2.10 Deutéronome 32.5
16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi 2 Corinthiens 1.14 Galates 2.2 1 Jean 1.1 1 Thessaloniciens 3.5 Psaumes 71.17
17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis 2 Timothée 4.6 2 Corinthiens 12.15 Romains 15.16 1 Jean 3.16 1 Pierre 2.5
18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi Jacques 1.2-1.4 Philippiens 4.4 Philippiens 3.1 Ephésiens 3.13
19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt 1 Corinthiens 4.17 1 Thessaloniciens 3.2 Philippiens 1.1 Philippiens 2.28 Philippiens 2.23-2.25
20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit Philippiens 2.2 1 Corinthiens 16.10 1 Samuel 18.1 1 Samuel 18.3 Jean 10.13
21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu 1 Corinthiens 10.24 1 Corinthiens 13.5 2 Timothée 3.2 Philippiens 2.4 Esaïe 56.11
22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium 1 Corinthiens 4.17 1 Timothée 1.2 2 Corinthiens 2.9 2 Timothée 1.2 1 Timothée 1.18
23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt 1 Samuel 22.3 Philippiens 2.19
24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito Philémon 1.22 2 Jean 1.12 Romains 15.28-15.29 Philippiens 2.19 3 Jean 1.14
25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos Philippiens 4.18 Philémon 1.1-1.2 Philémon 1.24 Philippiens 4.3 2 Timothée 2.3-2.4
26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum Romains 12.15 Philippiens 1.8 2 Samuel 13.39 Jean 11.35-11.36 Romains 1.11
27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem Job 5.19 Actes 9.37 Jean 11.3-11.4 Ecclésiaste 9.1-9.2 2 Rois 20.1
28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim Jean 16.22 Genèse 48.11 Genèse 46.29-46.30 2 Timothée 1.4 1 Jean 1.3-1.4
29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote 1 Corinthiens 16.18 Romains 16.2 1 Timothée 5.17 1 Thessaloniciens 5.12 2 Corinthiens 10.18
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium 1 Corinthiens 16.17 Actes 20.24 Philippiens 4.10 Philippiens 4.18 Romains 16.4

Cette Bible est dans le domaine public.