Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 14.22     

2 Samuel 14.22
Vulgate


1 intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom2 Samuel 13.39 2 Samuel 2.18 2 Samuel 18.33 2 Samuel 19.2 1 Chroniques 2.16
2 misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum2 Chroniques 11.6 Amos 1.1 Ruth 3.3 Néhémie 3.5 Jérémie 6.1
3 et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi posuit autem Ioab verba in ore eius2 Samuel 14.19 Exode 4.15 Esaïe 51.16 Esaïe 59.21 Jérémie 1.9
4 itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex2 Rois 6.26-6.28 2 Samuel 1.2 1 Samuel 25.23 Luc 18.3-18.5 1 Samuel 20.41
5 et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus2 Samuel 12.1-12.3 Juges 9.8-9.15
6 et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eumExode 2.13 Genèse 4.8 Deutéronome 22.26-22.27
7 et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terramNombres 35.19 Matthieu 21.38 Genèse 27.45 2 Samuel 12.17 Genèse 4.14
8 et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego iubebo pro te2 Samuel 16.4 Esaïe 11.3-11.4 Proverbes 18.13 Job 29.16 2 Samuel 12.5-12.6
9 dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit innocens1 Samuel 25.24 1 Rois 2.33 Matthieu 27.25 Genèse 27.13 Deutéronome 21.1-21.9
10 et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te 11 quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram1 Samuel 14.45 Nombres 35.19 Matthieu 10.30 Nombres 35.21 Actes 27.34
12 dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum et ait loquereGenèse 18.27 Genèse 18.32 1 Samuel 25.24 Jérémie 12.1 Genèse 44.18
13 dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat eiectum suum2 Samuel 12.7 2 Samuel 13.37-13.38 Juges 20.2 1 Rois 20.40-20.42 2 Samuel 7.8
14 omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus estNombres 35.28 Nombres 35.25 Nombres 35.15 Hébreux 9.27 Job 30.23
15 nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae 16 et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei1 Samuel 26.19
17 dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum2 Samuel 19.27 1 Samuel 29.9 2 Samuel 14.20 1 Rois 3.9 Proverbes 27.21
18 et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex1 Samuel 3.17-3.18 Jérémie 38.14 Jérémie 38.25
19 et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec2 Samuel 14.3 1 Samuel 1.26 Nombres 20.17 Luc 21.15 2 Samuel 3.27
20 ut verterem figuram sermonis huius servus tuus Ioab praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram2 Samuel 14.17 2 Samuel 19.27 1 Corinthiens 8.1-8.2 Job 38.16-38.41 Job 32.21-32.22
21 et ait rex ad Ioab ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom2 Samuel 14.11 1 Samuel 14.39 Marc 6.26
22 cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tuiJob 29.11 1 Samuel 20.3 Genèse 6.8 Néhémie 11.2 Proverbes 31.28
23 surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem2 Samuel 3.3 2 Samuel 13.37-13.38
24 dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non viditApocalypse 22.4 2 Samuel 3.13 Exode 10.28 Genèse 43.3 2 Samuel 14.28
25 porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla maculaJob 2.7 Esaïe 1.6 Deutéronome 28.35 Matthieu 23.27 1 Samuel 9.2
26 et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publicoEzéchiel 44.20 2 Samuel 18.9 1 Corinthiens 11.14 Lévitique 19.36 Genèse 23.16
27 nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma2 Samuel 18.18 2 Samuel 13.1 Job 18.16-18.19 Esaïe 14.22 Jérémie 22.30
28 mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit 29 misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venireMatthieu 22.3 2 Samuel 14.30-14.31 Esther 1.12
30 dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igniJuges 15.4-15.5 2 Rois 10.6-10.7 2 Rois 9.33 1 Rois 21.9-21.14 2 Samuel 13.28-13.29
31 surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni 32 et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat meProverbes 28.13 1 Samuel 20.8 1 Samuel 15.13 Genèse 3.12 Matthieu 25.44
33 ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo osculatusque est rex AbsalomLuc 15.20 Genèse 33.4 Genèse 27.26 Genèse 45.15

Cette Bible est dans le domaine public.