Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Rois 15.33     

2 Rois 15.33
Vulgate


1 anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae2 Rois 15.13 2 Chroniques 26.3-26.4 2 Rois 14.21 2 Chroniques 26.1 2 Rois 14.16-14.17
2 sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de Hierusalem2 Chroniques 26.3-26.4
3 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius2 Rois 14.3-14.4 2 Chroniques 26.4 2 Rois 12.2-12.3
4 verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis2 Rois 12.3 2 Chroniques 32.12 2 Rois 18.4 2 Rois 14.4 1 Rois 22.43
5 percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terraeLévitique 13.46 Nombres 12.14 Nombres 12.10 Deutéronome 24.8 1 Rois 3.28
6 reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda2 Chroniques 26.5-26.15 2 Rois 14.18
7 et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo2 Chroniques 26.23 Esaïe 6.1
8 anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus2 Rois 14.29-15.1 2 Rois 14.16-14.17 2 Rois 14.21
9 et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel2 Rois 13.11 2 Rois 10.31 2 Rois 10.29 2 Rois 14.24 2 Rois 13.2
10 coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eoOsée 1.4-1.5 2 Rois 9.31 Amos 7.9 2 Rois 15.14 1 Rois 16.9-16.10
11 reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel2 Rois 14.28
12 ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel factumque est ita2 Rois 10.30 2 Rois 13.10 Jean 10.35 Zacharie 1.6 2 Rois 14.29
13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria2 Rois 15.1 Matthieu 1.8-1.9 Psaumes 55.23 Job 20.15 1 Rois 16.15
14 et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo1 Rois 14.17 1 Rois 16.8-16.9 1 Rois 15.21 1 Rois 15.33 1 Rois 16.15
15 reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel1 Rois 14.29 2 Rois 15.11 1 Rois 14.19 1 Rois 22.39
16 tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas2 Rois 8.12 1 Rois 4.24 Osée 13.16 Amos 1.13
17 anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria 18 fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eius 19 veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius2 Rois 14.5 1 Chroniques 5.25-5.26 2 Rois 17.3-17.4 2 Rois 18.16 2 Rois 12.18
20 indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terraRuth 2.1 2 Rois 18.14-18.17 2 Rois 15.29 2 Rois 17.3-17.4 2 Rois 23.35
21 reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 22 et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia filius eius pro eo 23 anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennioJob 20.5 2 Rois 21.19 1 Rois 15.25 1 Rois 16.8 1 Rois 22.51
24 et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel2 Rois 15.9 2 Rois 15.18
25 coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo2 Chroniques 28.6 2 Rois 9.5 1 Rois 16.9 2 Rois 9.14 2 Rois 15.27
26 reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 27 anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annisEsaïe 7.1 Esaïe 7.4 2 Rois 15.23 2 Rois 15.13 2 Rois 15.25
28 et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel2 Rois 15.9 2 Rois 13.6 2 Rois 15.18 2 Rois 21.2 2 Rois 13.2
29 in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios1 Chroniques 5.26 1 Rois 15.20 Josué 20.7 2 Rois 16.7 2 Rois 17.6
30 coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae2 Rois 17.1 2 Rois 15.25 Osée 10.3 Osée 10.15 2 Rois 16.1
31 reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 32 anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda1 Chroniques 3.12 2 Rois 15.7 2 Rois 15.17 2 Rois 15.23 2 Rois 14.21
33 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc2 Chroniques 27.1
34 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus est2 Chroniques 26.4-26.5 2 Rois 15.3-15.4 2 Chroniques 27.2
35 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam2 Chroniques 23.20 2 Rois 12.3 2 Rois 15.4 2 Chroniques 27.3-27.9 2 Chroniques 32.12
36 reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda2 Rois 15.6-15.7 2 Chroniques 27.4-27.9
37 in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae2 Rois 16.5 Esaïe 7.1 2 Rois 10.32 1 Samuel 3.12 2 Chroniques 28.6
38 et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo1 Chroniques 3.13 2 Rois 16.1 1 Rois 14.20 2 Chroniques 28.1 1 Rois 1.2

Cette Bible est dans le domaine public.