17 anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria 18 fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eius 19 veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius 2 Rois 14.5 1 Chroniques 5.25-5.26 Osée 10.6 Osée 8.9-8.10 Esaïe 9.1 20 indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra 2 Rois 23.35 Job 1.3 2 Samuel 19.32 Ruth 2.1 2 Rois 18.14-18.17 21 reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 22 et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia filius eius pro eo
Règne de Pekachia sur Israël
23 anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennio 1 Rois 15.25 1 Rois 16.8 1 Rois 22.51 Job 20.5 2 Rois 21.19 24 et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 2 Rois 15.9 2 Rois 15.18 25 coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo 2 Chroniques 28.6 2 Rois 15.27 2 Rois 15.10 2 Rois 9.5 1 Rois 16.9 26 reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel