Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Rois 19     

2 Rois 19
Vulgate


1 quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini 1 Rois 21.27 2 Rois 18.37 Esaïe 37.1-37.7 2 Chroniques 32.20-32.22 Genèse 37.34
2 et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium Amos Esaïe 1.1 Esaïe 2.1 Luc 3.4 2 Chroniques 26.22 2 Rois 22.13-22.14
3 qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens 2 Rois 18.29 Osée 5.15-6.1 Psaumes 123.3-123.4 Hébreux 3.15-3.16 Osée 13.13
4 si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt 2 Samuel 16.12 Josué 14.12 1 Samuel 14.6 Genèse 22.14 Esaïe 8.7-8.8
5 venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam 6 dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me 2 Rois 18.17 2 Rois 18.35 Esaïe 41.10-41.14 Psaumes 74.18 Esaïe 51.12-51.13
7 ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua 2 Rois 7.6 Esaïe 10.16-10.18 Jérémie 51.1 Psaumes 11.6 Psaumes 50.3
8 reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis 2 Rois 18.14 Josué 10.29 Josué 12.11 Michée 1.13 Josué 15.39
9 cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens 1 Samuel 23.27 Esaïe 37.9 2 Rois 18.17
10 haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum 2 Rois 18.5 2 Rois 18.29-18.30 2 Chroniques 32.15-32.19 Esaïe 37.10-37.14
11 tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari 2 Rois 19.17-19.18 2 Rois 17.5-17.11 Esaïe 10.8-10.11 2 Chroniques 32.13-32.14
12 numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar 2 Rois 17.6 Genèse 11.31 Ezéchiel 27.23 Esaïe 37.12 Genèse 2.8
13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava 2 Rois 18.34 Jérémie 39.5 Nombres 34.8 Esaïe 11.11 Esaïe 37.13-37.20
14 itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino Esaïe 37.14 Psaumes 74.10-74.11 Psaumes 91.1-91.2 Esdras 9.5 Psaumes 123.1-123.4
15 et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram Exode 25.22 1 Rois 18.39 2 Rois 5.15 Esaïe 44.6 Psaumes 146.6
16 inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem 2 Rois 19.4 2 Chroniques 6.40 Psaumes 31.2 Esaïe 37.17 Daniel 9.18
17 vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium Jérémie 26.15 Daniel 2.47 1 Corinthiens 14.25 2 Rois 16.9 Esaïe 10.9-10.11
18 et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos Actes 17.29 Jérémie 10.3-10.9 Esaïe 44.9-44.20 Esaïe 37.18-37.19 Psaumes 115.4-115.8
19 nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus 1 Rois 8.43 Psaumes 83.18 Daniel 4.34-4.37 Josué 7.9 1 Rois 18.36-18.37
20 misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi 2 Rois 20.5 Jean 11.42 2 Samuel 15.31 Esaïe 58.9 1 Jean 5.14-5.15
21 iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem Lamentations 2.13 Jérémie 14.17 Job 16.4 Psaumes 109.25 Matthieu 27.39
22 cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel Esaïe 5.24 Psaumes 71.22 Esaïe 30.15 Jérémie 51.5 Esaïe 30.11-30.12
23 per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius Psaumes 20.7 2 Rois 18.17 Esaïe 10.18 2 Rois 18.23 Esaïe 10.14
24 ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas Daniel 4.30 Esaïe 19.6 1 Rois 20.10 Exode 15.9 2 Samuel 17.13
25 numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae Esaïe 45.7 Esaïe 37.26-37.27 Esaïe 10.15 Esaïe 54.16 Psaumes 76.10
26 et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem Nombres 14.9 Esaïe 40.6-40.8 Jérémie 37.10 Psaumes 127.1 1 Pierre 1.24
27 habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego praescivi et furorem tuum contra me Psaumes 121.8 Psaumes 139.1-139.11 Esaïe 37.28-37.29 Deutéronome 28.19 Jérémie 23.23-23.24
28 insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti 2 Rois 19.33 Ezéchiel 29.4 Job 41.2 Amos 4.2 Ezéchiel 38.4
29 tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum 2 Rois 20.8-20.9 Luc 2.12 Lévitique 25.4-25.5 Lévitique 25.20-25.22 1 Samuel 2.34
30 et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum 2 Chroniques 32.22-32.23 2 Rois 19.4 Esaïe 10.20-10.22 Esaïe 37.31-37.32 Esaïe 1.9
31 de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc Esaïe 9.7 Esaïe 59.17 Jean 2.17 Ezéchiel 5.13 Ezéchiel 20.9
32 quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio Esaïe 8.7-8.10 2 Samuel 20.15 Ezéchiel 21.22 Esaïe 10.24-10.25 Luc 19.43-19.44
33 per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus 2 Rois 19.28 2 Rois 19.36
34 protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum 2 Rois 20.6 Esaïe 31.5 1 Rois 11.12-11.13 1 Rois 15.4 Esaïe 38.6
35 factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit 2 Samuel 24.16 Exode 12.29-12.30 2 Chroniques 32.21-32.22 1 Thessaloniciens 5.2-5.3 1 Chroniques 21.16
36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve Jonas 1.2 2 Rois 19.7 2 Rois 19.33 2 Rois 19.28 Jonas 3.2-3.10
37 cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo Genèse 8.4 Esdras 4.2 2 Rois 19.7 Jérémie 51.27 2 Rois 18.5

Cette Bible est dans le domaine public.