Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 40     

Job 40
Vulgate


1 et adjecit Dominus et locutus est ad Job Job 38.1 Job 40.6
2 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei. Job 33.13 Esaïe 45.9-45.11 Job 9.3 Job 9.32-9.35 1 Corinthiens 2.16
3 respondens autem Job Domino dixit 4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum Job 29.9 Job 21.5 Job 42.6 Proverbes 30.32 Esaïe 6.5
5 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam Job 33.14 Psaumes 62.11 Jérémie 31.18-31.19 Job 9.3 Job 34.31-34.32
6 respondens autem Dominus Iob de turbine ait Job 38.1 Psaumes 50.3-50.4 Hébreux 12.18-12.20 2 Pierre 3.10-3.12
7 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi Job 38.3 Job 42.4 Job 13.22 Job 23.3-23.4
8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris Job 32.2 Job 10.3 Job 34.5-34.6 Romains 3.4 Esaïe 14.27
9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas Psaumes 89.13 Job 37.4-37.5 1 Corinthiens 10.22 Job 9.4 Psaumes 29.3
10 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus Psaumes 93.1 Esaïe 59.17 Psaumes 149.4 Psaumes 104.1-104.2 Psaumes 50.2
11 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia Daniel 4.37 Esaïe 2.17 Esaïe 2.11-2.12 Nahum 1.6 Ezéchiel 28.2
12 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo Esaïe 63.3 Malachie 4.3 Ecclésiaste 11.3 Esaïe 13.11 Esaïe 10.6
13 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam Esaïe 2.10 Psaumes 49.14 Jean 11.44 Esther 7.8 Job 36.13
14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua Esaïe 40.29 Psaumes 44.6 Ephésiens 2.4-2.9 Psaumes 44.3 Romains 5.6
15 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet Job 40.20 Psaumes 104.14 Job 39.8 Genèse 1.24-1.26
16 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius 17 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt Job 41.23
18 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae Esaïe 48.4 Job 7.12
19 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius Psaumes 104.24 Psaumes 7.12 Job 26.13 Esaïe 27.1 Job 41.33
20 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi Psaumes 104.14 Psaumes 104.26 Psaumes 147.8-147.9 Job 40.15
21 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus Esaïe 35.7 Esaïe 19.6-19.7
22 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis Esaïe 15.7 Ezéchiel 17.5 Lévitique 23.40
23 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius Genèse 13.10 Josué 3.15 Psaumes 55.8 Esaïe 28.16 Esaïe 37.25
24 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius Job 41.1-41.2
25 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius 26 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius 27 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia 28 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum 29 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis 30 concident eum amici divident illum negotiatores 31 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius 32 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui

Cette Bible est dans le domaine public.