Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Nombres 32 Vulgate
1 filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus 2 venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt 3 Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon 4 terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima 5 precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem 6 quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis 7 cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus 8 nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram 9 cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit 10 qui iratus iuravit dicens 11 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me 12 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam 13 iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius 14 et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel 15 qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium 16 at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas 17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias 18 non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam 19 nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga 20 quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam 21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos 22 et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino 23 sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos 24 aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete 25 dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster 26 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad 27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris 28 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos 29 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem 30 sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca 31 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus 32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem 33 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum 34 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer 35 Etrothsophan et Iazer Iecbaa 36 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis 37 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim 38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant 39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius 40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea 41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair 42 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe