Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 8     

Matthieu 8
Vulgate


1 cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae Matthieu 8.18 Matthieu 4.25-5.1 Luc 14.25-14.27 Matthieu 19.2 Marc 3.7
2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare Matthieu 18.26 Matthieu 15.25 Deutéronome 24.8-24.9 Luc 5.12-5.14 Apocalypse 22.8-22.9
3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius Luc 5.13 Psaumes 33.9 Genèse 1.3 2 Rois 5.14 Marc 7.34
4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis Lévitique 14.2-14.32 Matthieu 9.30 Luc 5.14 Marc 7.36 Luc 17.14
5 cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum Luc 7.1-7.10 Matthieu 9.1 Actes 27.43 Actes 23.17 Matthieu 4.13
6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur Matthieu 4.24 Matthieu 9.2 Job 31.13-31.14 Colossiens 3.11 Actes 10.7
7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum Matthieu 9.18-9.19 Marc 5.23-5.24 Luc 7.6
8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Psaumes 107.20 Luc 7.6-7.7 Matthieu 8.3 Luc 15.21 Jean 1.27
9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit Ezéchiel 14.17-14.21 Luc 4.39 Psaumes 119.91 Luc 4.35-4.36 Ephésiens 6.5-6.6
10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel Matthieu 15.28 Luc 7.50 Luc 5.20 Marc 6.6 Luc 7.9
11 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum Luc 13.28-13.29 Malachie 1.11 Michée 4.1-4.2 Ephésiens 2.11-2.14 Esaïe 2.2-2.3
12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium Matthieu 13.42 Matthieu 25.30 Luc 13.28 Matthieu 13.50 Matthieu 24.51
13 et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa Matthieu 9.22 Matthieu 9.29-9.30 Ecclésiaste 9.7 Marc 7.29 Marc 9.23
14 et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem Luc 4.38-4.41 Marc 1.29-1.34 1 Corinthiens 9.5 1 Timothée 3.2 Hébreux 13.4
15 et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis 2 Rois 13.21 Actes 19.11-19.13 Matthieu 8.3 Matthieu 9.29 Matthieu 9.20
16 vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit Actes 19.13-19.16 Luc 4.40 Matthieu 9.2 Marc 1.32-1.34 Marc 5.8
17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit Esaïe 53.4 1 Pierre 2.24 Matthieu 1.22
18 videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum Marc 4.35 Luc 8.22 Matthieu 14.22 Jean 6.15 Marc 5.21
19 et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris Jean 13.36-13.38 Luc 22.33-22.34 1 Corinthiens 1.20 Luc 9.57-9.60 Marc 12.32-12.34
20 et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet Psaumes 84.3 Matthieu 12.40 Luc 2.16 Luc 2.7 Matthieu 12.8
21 alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum Luc 9.59-9.62 Lévitique 21.11-21.12 Nombres 6.6-6.7 Aggée 1.2 Matthieu 19.29
22 Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos Jean 1.43 Ephésiens 5.14 Colossiens 2.13 Luc 15.32 Matthieu 9.9
23 et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius Luc 8.22-8.25 Marc 4.36-4.41 Matthieu 9.1 Luc 7.22
24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat Luc 8.23 Jean 6.17-6.18 Jonas 1.4-1.5 Marc 4.37-4.38 Actes 27.14-27.38
25 et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus Jonas 1.6 Marc 4.38-4.39 2 Chroniques 20.12 Esaïe 51.9-51.10 Psaumes 10.1
26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna Esaïe 41.10-41.14 Matthieu 6.30 Psaumes 65.7 Psaumes 107.28-107.30 Luc 8.24-8.25
27 porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei Marc 1.27 Marc 7.37 Matthieu 14.33 Matthieu 15.31 Marc 6.51
28 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam Marc 5.1-5.20 Actes 10.38 Luc 8.26-8.39 Matthieu 4.24 Juges 5.6
29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos Marc 1.24 Luc 4.34 2 Samuel 16.10 Marc 5.7 Jean 2.4
30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens Luc 8.32 Esaïe 66.3 Lévitique 11.7 Deutéronome 14.8 Marc 5.11
31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum Marc 5.12 Apocalypse 20.1-20.2 Apocalypse 12.12 Luc 8.30-8.33 Marc 5.7
32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis Apocalypse 20.7 Job 2.3-2.8 Job 1.10-1.19 Luc 8.33 Actes 4.28
33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant Luc 8.34-8.36 Marc 5.14-5.16 Actes 19.15-19.17
34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum Actes 16.39 Luc 5.8 1 Rois 17.18 Job 21.14 Luc 8.37-8.39

Cette Bible est dans le domaine public.