Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 8     

Marc 8
Vulgate


1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis Matthieu 15.32-15.39 Marc 6.34-6.44
2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent Matthieu 9.36 Matthieu 6.32-6.33 Psaumes 145.15 Marc 6.34 Matthieu 4.2-4.4
3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt 1 Samuel 14.28-14.31 Juges 8.4-8.6 Esaïe 40.31 1 Samuel 30.10-30.12
4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine Matthieu 15.33 2 Rois 7.2 Nombres 11.21-11.23 Psaumes 78.19-78.20 Marc 6.36-6.37
5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem Matthieu 14.15-14.17 Luc 9.13 Matthieu 15.34 Marc 6.38
6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae Marc 6.39-6.44 Jean 2.5 Luc 12.37 Jean 6.10-6.11 Matthieu 26.26
7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi Matthieu 14.19 Jean 21.5 Luc 6.41 Luc 24.41-24.42 Jean 21.8-21.9
8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas 2 Rois 4.42-4.44 Marc 8.19-8.20 Jean 6.47-6.58 Jean 6.32-6.35 2 Rois 4.2-4.7
9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos 10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha Matthieu 15.39
11 et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum Matthieu 12.38 Luc 11.16 Matthieu 22.18 Matthieu 21.23 1 Corinthiens 10.9
12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum Marc 7.34 Matthieu 12.39-12.40 Luc 16.29-16.31 Marc 3.5 Esaïe 53.3
13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum Psaumes 81.12 Osée 9.12 Luc 8.37 Zacharie 11.8-11.9 Actes 13.45-13.46
14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi Matthieu 16.5
15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis 1 Corinthiens 5.6-5.8 Marc 12.13 Matthieu 16.6 2 Timothée 2.14 Matthieu 16.11-16.12
16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus Luc 9.46 Luc 20.5 Matthieu 16.7-16.8
17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum Marc 6.52 Luc 24.25 Matthieu 16.8-16.9 Marc 16.14 Hébreux 4.12-4.13
18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini Marc 4.12 Jérémie 5.21 Actes 28.26-28.27 Romains 11.8 Matthieu 13.14-13.15
19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim Matthieu 14.17-14.21 Marc 6.38-6.44 Jean 6.5-6.13 Luc 9.12-9.17
20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem Matthieu 15.34-15.38 Marc 8.1-8.9
21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis Marc 6.52 Marc 9.19 Jean 14.9 Matthieu 16.11-16.12 Psaumes 94.8
22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret Matthieu 11.21 Marc 6.45 Matthieu 8.15 Matthieu 8.3 Marc 2.3
23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret Marc 7.33 Actes 9.8 Marc 5.23 Esaïe 51.18 Hébreux 8.9
24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes Esaïe 29.18 Juges 9.36 1 Corinthiens 13.9-13.12 Esaïe 32.3
25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia Philippiens 1.6 Proverbes 4.18 1 Pierre 2.9 2 Pierre 3.18 Matthieu 13.12
26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris Matthieu 8.4 Marc 8.23 Marc 7.36 Marc 5.43 Matthieu 9.30
27 et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines Luc 9.18-9.20 Matthieu 16.13-16.20
28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis Malachie 4.5 Matthieu 14.2 Jean 1.21 Luc 9.7-9.9 Marc 6.14-6.16
29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus Jean 6.69 Jean 11.27 Actes 9.20 Jean 1.41-1.49 1 Jean 4.15
30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illo Luc 9.21 Matthieu 16.20 Marc 9.9 Matthieu 8.4 Marc 7.36
31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere Jean 2.19 Marc 12.10 Osée 6.2 Matthieu 12.40 Luc 24.26
32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum Jean 16.25 Matthieu 16.22 Jean 16.29 Marc 4.38 Luc 10.40
33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum Matthieu 4.10 1 Jean 2.15 Philippiens 3.19 1 Pierre 4.1 Luc 4.8
34 et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me Matthieu 10.38 Luc 14.26-14.27 1 Rois 14.8 Nombres 14.24 Jean 10.27
35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet 2 Timothée 1.8 Luc 17.33 Matthieu 10.39 Matthieu 19.29 1 Corinthiens 9.23
36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae Luc 9.25 Matthieu 16.26 Job 22.2 Romains 6.21 Psaumes 49.17
37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua Psaumes 49.7-49.8 1 Pierre 1.18-1.19
38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis Matthieu 26.64 Matthieu 16.27 Matthieu 25.31 Daniel 7.10 Jacques 4.4

Cette Bible est dans le domaine public.